|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod timor servilis non
remaneat cum caritate. Dicit enim Augustinus, super Prim.
Canonic. Ioan., quod cum coeperit caritas habitare, pellitur
timor, qui ei praeparavit locum.
2. Praeterea, caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per
spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur Rom. V. Sed ubi
spiritus domini, ibi libertas, ut habetur II ad Cor. III. Cum
ergo libertas excludat servitutem, videtur quod timor servilis
expellatur caritate adveniente.
3. Praeterea, timor servilis ex amore sui causatur, inquantum poena
diminuit proprium bonum. Sed amor Dei expellit amorem sui, facit
enim contemnere seipsum, ut patet ex auctoritate Augustini, XIV de
Civ. Dei, quod amor Dei usque ad contemptum sui facit civitatem
Dei. Ergo videtur quod veniente caritate timor servilis tollatur.
Sed contra est quod timor servilis est donum spiritus sancti, ut supra
dictum est. Sed dona spiritus sancti non tolluntur adveniente
caritate, per quam spiritus sanctus in nobis habitat. Ergo veniente
caritate non tollitur timor servilis.
Respondeo dicendum quod timor servilis ex amore sui causatur, quia est
timor poenae, quae est detrimentum proprii boni. Unde hoc modo timor
poenae potest stare cum caritate sicut et amor sui, eiusdem enim
rationis est quod homo cupiat bonum suum et quod timeat eo privari.
Amor autem sui tripliciter se potest habere ad caritatem. Uno enim
modo contrariatur caritati, secundum scilicet quod aliquis in amore
proprii boni finem constituit. Alio vero modo in caritate includitur,
secundum quod homo se propter Deum et in Deo diligit. Tertio modo a
caritate quidem distinguitur, sed caritati non contrariatur, puta cum
aliquis diligit quidem seipsum secundum rationem proprii boni, ita
tamen quod in hoc proprio bono non constituat finem, sicut etiam et ad
proximum potest esse aliqua alia specialis dilectio praeter dilectionem
caritatis, quae fundatur in Deo, dum proximus diligitur vel ratione
consanguinitatis vel alicuius alterius conditionis humanae, quae tamen
referibilis sit ad caritatem. Sic igitur et timor poenae includitur
uno modo in caritate, nam separari a Deo est quaedam poena, quam
caritas maxime refugit. Unde hoc pertinet ad timorem castum. Alio
autem modo contrariatur caritati, secundum quod aliquis refugit poenam
contrariam bono suo naturali sicut principale malum contrarium bono quod
diligitur ut finis. Et sic timor poenae non est cum caritate. Alio
modo timor poenae distinguitur quidem secundum substantiam a timore
casto, quia scilicet homo timet malum poenale non ratione separationis
a Deo, sed inquantum est nocivum proprii boni, nec tamen in illo bono
constituitur eius finis, unde nec illud malum formidatur tanquam
principale malum. Et talis timor poenae potest esse cum caritate.
Sed iste timor poenae non dicitur esse servilis nisi quando poena
formidatur sicut principale malum, ut ex dictis patet. Et ideo timor
inquantum servilis non manet cum caritate, sed substantia timoris
servilis cum caritate manere potest, sicut amor sui manere potest cum
caritate.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de timore inquantum
servilis est.
Et sic etiam procedunt aliae duae rationes.
|
|