|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod timor non sit initium
sapientiae. Initium enim est aliquid rei. Sed timor non est aliquid
sapientiae, quia timor est in vi appetitiva, sapientia autem est in vi
intellectiva. Ergo videtur quod timor non sit initium sapientiae.
2. Praeterea, nihil est principium sui ipsius. Sed timor Dei ipse
est sapientia, ut dicitur Iob XXVIII. Ergo videtur quod timor
Dei non sit initium sapientiae.
3. Praeterea, principio non est aliquid prius. Sed timore est
aliquid prius, quia fides praecedit timorem. Ergo videtur quod timor
non sit initium sapientiae.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., initium sapientiae timor
domini.
Respondeo dicendum quod initium sapientiae potest aliquid dici
dupliciter, uno modo, quia est initium ipsius sapientiae quantum ad
eius essentiam; alio modo, quantum ad eius effectum. Sicut initium
artis secundum eius essentiam sunt principia ex quibus procedit ars,
initium autem artis secundum eius effectum est unde incipit ars
operari; sicut si dicamus quod principium artis aedificativae est
fundamentum, quia ibi incipit aedificator operari. Cum autem
sapientia sit cognitio divinorum, ut infra dicetur, aliter
consideratur a nobis et aliter a philosophis. Quia enim vita nostra ad
divinam fruitionem ordinatur et dirigitur secundum quandam
participationem divinae naturae, quae est per gratiam; sapientia
secundum nos non solum consideratur ut est cognoscitiva Dei, sicut
apud philosophos; sed etiam ut est directiva humanae vitae, quae non
solum dirigitur secundum rationes humanas, sed etiam secundum rationes
divinas, ut patet per Augustinum, XII de Trin. Sic igitur
initium sapientiae secundum eius essentiam sunt prima principia
sapientiae, quae sunt articuli fidei. Et secundum hoc fides dicitur
sapientiae initium. Sed quantum ad effectum, initium sapientiae est
unde sapientia incipit operari. Et hoc modo timor est initium
sapientiae. Aliter tamen timor servilis, et aliter timor filialis.
Timor enim servilis est sicut principium extra disponens ad
sapientiam, inquantum aliquis timore poenae discedit a peccato, et per
hoc habilitatur ad sapientiae effectum; secundum illud Eccli. I,
timor domini expellit peccatum. Timor autem castus vel filialis est
initium sapientiae sicut primus sapientiae effectus. Cum enim ad
sapientiam pertineat quod humana vita reguletur secundum rationes
divinas, hinc oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur et
se ei subiiciat, sic enim consequenter in omnibus secundum Deum
regulabitur.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa ostendit quod timor non est
principium sapientiae quantum ad essentiam sapientiae.
Ad secundum dicendum quod timor Dei comparatur ad totam vitam humanam
per sapientiam Dei regulatam sicut radix ad arborem, unde dicitur
Eccli. I, radix sapientiae est timere dominum, rami enim illius
longaevi. Et ideo sicut radix virtute dicitur esse tota arbor, ita
timor Dei dicitur esse sapientia.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, alio modo fides est
principium sapientiae et alio modo timor. Unde dicitur Eccli.
XXV, timor Dei initium dilectionis eius, initium autem fidei
agglutinandum est ei.
|
|