|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod timor initialis differat
secundum substantiam a timore filiali. Timor enim filialis ex
dilectione causatur. Sed timor initialis est principium dilectionis,
secundum illud Eccli. XXV, timor domini initium est dilectionis.
Ergo timor initialis est alius a filiali.
2. Praeterea, timor initialis timet poenam, quae est obiectum
servilis timoris, et sic videtur quod timor initialis sit idem cum
servili. Sed timor servilis est alius a filiali. Ergo etiam timor
initialis est alius secundum substantiam a filiali.
3. Praeterea, medium differt eadem ratione ab utroque extremorum.
Sed timor initialis est medium inter timorem servilem et timorem
filialem. Ergo differt et a filiali et a servili.
Sed contra est quod perfectum et imperfectum non diversificant
substantiam rei. Sed timor initialis et filialis differunt secundum
perfectionem et imperfectionem caritatis, ut patet per Augustinum, in
Prim. Canonic. Ioan. Ergo timor initialis non differt secundum
substantiam a filiali.
Respondeo dicendum quod timor initialis dicitur ex eo quod est
initium. Sed cum et timor servilis et timor filialis sint aliquo modo
initium sapientiae, uterque potest aliquo modo initialis dici. Sed
sic non accipitur initialis secundum quod distinguitur a timore servili
et filiali. Sed accipitur secundum quod competit statui incipientium,
in quibus inchoatur quidam timor filialis per inchoationem caritatis;
non tamen est in eis timor filialis perfecte, quia nondum pervenerunt
ad perfectionem caritatis. Et ideo timor initialis hoc modo se habet
ad filialem, sicut caritas imperfecta ad perfectam. Caritas autem
perfecta et imperfecta non differunt secundum essentiam, sed solum
secundum statum. Et ideo dicendum est quod etiam timor initialis,
prout hic sumitur, non differt secundum essentiam a timore filiali.
Ad primum ergo dicendum quod timor qui est initium dilectionis est
timor servilis, qui introducit caritatem sicut seta introducit linum,
ut Augustinus dicit. Vel, si hoc referatur ad timorem initialem,
dicitur esse dilectionis initium non absolute, sed quantum ad statum
caritatis perfectae.
Ad secundum dicendum quod timor initialis non timet poenam sicut
proprium obiectum, sed inquantum habet aliquid de timore servili
adiunctum. Qui secundum substantiam manet quidem cum caritate,
servilitate remota, sed actus eius manet quidem cum caritate imperfecta
in eo qui non solum movetur ad bene agendum ex amore iustitiae, sed
etiam ex timore poenae; sed iste actus cessat in eo qui habet caritatem
perfectam, quae foras mittit timorem habentem poenam, ut dicitur I
Ioan. IV.
Ad tertium dicendum quod timor initialis est medium inter timorem
filialem et servilem non sicut inter ea quae sunt unius generis; sed
sicut imperfectum est medium inter ens perfectum et non ens, ut dicitur
in II Metaphys.; quod tamen est idem secundum substantiam cum ente
perfecto, differt autem totaliter a non ente.
|
|