|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod credere non sit
meritorium. Principium enim merendi est caritas, ut supra dictum
est. Sed fides est praeambula ad caritatem, sicut et natura. Ergo,
sicut actus naturae non est meritorius (quia naturalibus non
meremur), ita etiam nec actus fidei.
2. Praeterea, credere medium est inter opinari et scire vel
considerare scita. Sed consideratio scientiae non est meritoria;
similiter autem nec opinio. Ergo etiam neque credere est meritorium.
3. Praeterea, ille qui assentit alicui rei credendo aut habet causam
sufficienter inducentem ipsum ad credendum, aut non. Si habet
sufficiens inductivum ad credendum, non videtur hoc ei esse
meritorium, quia non est ei iam liberum credere et non credere. Si
autem non habet sufficiens inductivum ad credendum, levitatis est
credere, secundum illud Eccli. XIX, qui cito credit levis est
corde, et sic non videtur esse meritorium. Ergo credere nullo modo
est meritorium.
Sed contra est quod dicitur ad Heb. XI, quod sancti per fidem
adepti sunt repromissiones. Quod non esset nisi credendo mererentur.
Ergo ipsum credere est meritorium.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus nostri sunt
meritorii inquantum procedunt ex libero arbitrio moto a Deo per
gratiam. Unde omnis actus humanus qui subiicitur libero arbitrio, si
sit relatus in Deum, potest meritorius esse. Ipsum autem credere est
actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a
Deo motae per gratiam, et sic subiacet libero arbitrio in ordine ad
Deum. Unde actus fidei potest esse meritorius.
Ad primum ergo dicendum quod natura comparatur ad caritatem, quae est
merendi principium, sicut materia ad formam. Fides autem comparatur
ad caritatem sicut dispositio praecedens ultimam formam. Manifestum
est autem quod subiectum vel materia non potest agere in virtute
formae, neque etiam dispositio praecedens, antequam forma adveniat.
Sed postquam forma advenerit, tam subiectum quam dispositio praecedens
agit in virtute formae, quae est principale agendi principium, sicut
calor ignis agit in virtute formae substantialis. Sic ergo neque
natura neque fides sine caritate possunt producere actum meritorium,
sed caritate superveniente, actus fidei fit meritorius per caritatem,
sicut et actus naturae et naturalis liberi arbitrii.
Ad secundum dicendum quod in scientia duo possunt considerari,
scilicet ipse assensus scientis ad rem scitam, et consideratio rei
scitae. Assensus autem scientiae non subiicitur libero arbitrio, quia
sciens cogitur ad assentiendum per efficaciam demonstrationis. Et ideo
assensus scientiae non est meritorius. Sed consideratio actualis rei
scitae subiacet libero arbitrio, est enim in potestate hominis
considerare vel non considerare. Et ideo consideratio scientiae potest
esse meritoria, si referatur ad finem caritatis, idest ad honorem Dei
vel utilitatem proximi. Sed in fide utrumque subiacet libero
arbitrio. Et ideo quantum ad utrumque actus fidei potest esse
meritorius. Sed opinio non habet firmum assensum, est enim quoddam
debile et infirmum, secundum philosophum, in I Poster. Unde non
videtur procedere ex perfecta voluntate. Et sic ex parte assensus non
multum videtur habere rationem meriti. Sed ex parte considerationis
actualis potest meritoria esse.
Ad tertium dicendum quod ille qui credit habet sufficiens inductivum ad
credendum, inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis
confirmatae, et, quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis.
Unde non leviter credit. Tamen non habet sufficiens inductivum ad
sciendum. Et ideo non tollitur ratio meriti.
|
|