|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ratio inducta ad ea quae
sunt fidei diminuat meritum fidei. Dicit enim Gregorius, in quadam
homilia, quod fides non habet meritum cui humana ratio praebet
experimentum. Si ergo ratio humana sufficienter experimentum praebens
totaliter excludit meritum fidei, videtur quod qualiscumque ratio
humana inducta ad ea quae sunt fidei diminuat meritum fidei.
2. Praeterea, quidquid diminuit rationem virtutis diminuit rationem
meriti, quia felicitas virtutis est praemium ut etiam philosophus
dicit, in I Ethic. Sed ratio humana videtur diminuere rationem
virtutis ipsius fidei, quia de ratione fidei est quod sit non
apparentium, ut supra dictum est; quanto autem plures rationes
inducuntur ad aliquid, tanto minus est non apparens. Ergo ratio
humana inducta ad ea quae sunt fidei meritum fidei diminuit.
3. Praeterea, contrariorum contrariae sunt causae. Sed id quod
inducitur in contrarium fidei auget meritum fidei, sive sit persecutio
cogentis ad recedendum a fide, sive etiam sit ratio aliqua hoc
persuadens. Ergo ratio coadiuvans fidem diminuit meritum fidei.
Sed contra est quod I Petri III dicitur, parati semper ad
satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide
et spe. Non autem ad hoc induceret apostolus si per hoc meritum fidei
diminueretur. Non ergo ratio diminuit meritum fidei.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus fidei potest esse
meritorius inquantum subiacet voluntati non solum quantum ad usum, sed
etiam quantum ad assensum. Ratio autem humana inducta ad ea quae sunt
fidei dupliciter potest se habere ad voluntatem credentis. Uno quidem
modo, sicut praecedens, puta cum quis aut non haberet voluntatem, aut
non haberet promptam voluntatem ad credendum, nisi ratio humana
induceretur. Et sic ratio humana inducta diminuit meritum fidei,
sicut etiam supra dictum est quod passio praecedens electionem in
virtutibus moralibus diminuit laudem virtuosi actus. Sicut enim homo
actus virtutum moralium debet exercere propter iudicium rationis, non
propter passionem; ita credere debet homo ea quae sunt fidei non
propter rationem humanam, sed propter auctoritatem divinam. Alio modo
ratio humana potest se habere ad voluntatem credentis consequenter.
Cum enim homo habet promptam voluntatem ad credendum, diligit
veritatem creditam, et super ea excogitat et amplectitur si quas
rationes ad hoc invenire potest. Et quantum ad hoc ratio humana non
excludit meritum fidei, sed est signum maioris meriti, sicut etiam
passio consequens in virtutibus moralibus est signum promptioris
voluntatis, ut supra dictum est. Et hoc significatur Ioan. IV,
ubi Samaritani ad mulierem, per quam ratio humana figuratur,
dixerunt, iam non propter tuam loquelam credimus.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur in casu illo quando
homo non habet voluntatem credendi nisi propter rationem inductam.
Quando autem homo habet voluntatem credendi ea quae sunt fidei ex sola
auctoritate divina, etiam si habeat rationem demonstrativam ad aliquid
eorum, puta ad hoc quod est Deum esse, non propter hoc tollitur vel
minuitur meritum fidei.
Ad secundum dicendum quod rationes quae inducuntur ad auctoritatem
fidei non sunt demonstrationes quae in visionem intelligibilem
intellectum humanum reducere possunt. Et ideo non desinunt esse non
apparentia. Sed removent impedimenta fidei, ostendendo non esse
impossibile quod in fide proponitur. Unde per tales rationes non
diminuitur meritum fidei nec ratio fidei. Sed rationes demonstrativae
inductae ad ea quae sunt fidei, praeambula tamen ad articulos, etsi
diminuant rationem fidei, quia faciunt esse apparens id quod
proponitur; non tamen diminuunt rationem caritatis, per quam voluntas
est prompta ad ea credendum etiam si non apparerent. Et ideo non
diminuitur ratio meriti.
Ad tertium dicendum quod ea quae repugnant fidei, sive in
consideratione hominis sive in exteriori persecutione, intantum augent
meritum fidei inquantum ostenditur voluntas magis prompta et firma in
fide. Et ideo martyres maius fidei meritum habuerunt non recedentes a
fide propter persecutiones; et etiam sapientes maius meritum fidei
habent non recedentes a fide propter rationes philosophorum vel
haereticorum contra fidem inductas. Sed ea quae conveniunt fidei non
semper diminuunt promptitudinem voluntatis ad credendum. Et ideo non
semper diminuunt meritum fidei.
|
|