|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod credere non sit cum
assensione cogitare. Cogitatio enim importat quandam inquisitionem,
dicitur enim cogitare quasi simul agitare. Sed Damascenus dicit, in
IV Lib., quod fides est non inquisitus consensus. Ergo cogitare
non pertinet ad actum fidei.
2. Praeterea, fides in ratione ponitur, ut infra dicetur. Sed
cogitare est actus cogitativae potentiae, quae pertinet ad partem
sensitivam, ut in primo dictum est. Ergo cogitatio ad fidem non
pertinet.
3. Praeterea, credere est actus intellectus, quia eius obiectum est
verum. Sed assentire non videtur esse actus intellectus, sed
voluntatis, sicut et consentire, ut supra dictum est. Ergo credere
non est cum assensione cogitare.
In contrarium est quod Augustinus sic definit credere in libro de
Praed. Sanct.
Respondeo dicendum quod cogitare tripliciter sumi potest. Uno modo,
communiter pro qualibet actuali consideratione intellectus, sicut
Augustinus dicit, in XIV de Trin., hanc nunc dico intelligentiam
qua intelligimus cogitantes. Alio modo dicitur cogitare magis proprie
consideratio intellectus quae est cum quadam inquisitione, antequam
perveniatur ad perfectionem intellectus per certitudinem visionis. Et
secundum hoc Augustinus, XV de Trin., dicit quod Dei filius non
cogitatio dicitur, sed verbum Dei dicitur. Cogitatio quippe nostra
proveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum
est. Et ideo verbum Dei sine cogitatione debet intelligi, non
aliquid habens formabile, quod possit esse informe. Et secundum hoc
cogitatio proprie dicitur motus animi deliberantis nondum perfecti per
plenam visionem veritatis. Sed quia talis motus potest esse vel animi
deliberantis circa intentiones universales, quod pertinet ad
intellectivam partem; vel circa intentiones particulares, quod
pertinet ad partem sensitivam, ideo cogitare secundo modo sumitur pro
actu intellectus deliberantis; tertio modo, pro actu virtutis
cogitativae. Si igitur cogitare sumatur communiter, secundum primum
modum, sic hoc quod dicitur cum assensione cogitare non dicit totam
rationem eius quod est credere, nam per hunc modum etiam qui considerat
ea quae scit vel intelligit cum assensione cogitat. Si vero sumatur
cogitare secundo modo, sic in hoc intelligitur tota ratio huius actus
qui est credere. Actuum enim ad intellectum pertinentium quidam habent
firmam assensionem absque tali cogitatione, sicut cum aliquis
considerat ea quae scit vel intelligit, talis enim consideratio iam est
formata. Quidam vero actus intellectus habent quidem cogitationem
informem absque firma assensione, sive in neutram partem declinent,
sicut accidit dubitanti; sive in unam partem magis declinent sed
tenentur aliquo levi signo, sicut accidit suspicanti; sive uni parti
adhaereant, tamen cum formidine alterius, quod accidit opinanti. Sed
actus iste qui est credere habet firmam adhaesionem ad unam partem, in
quo convenit credens cum sciente et intelligente, et tamen eius
cognitio non est perfecta per manifestam visionem, in quo convenit cum
dubitante, suspicante et opinante. Et sic proprium est credentis ut
cum assensu cogitet, et per hoc distinguitur iste actus qui est credere
ab omnibus actibus intellectus qui sunt circa verum vel falsum.
Ad primum ergo dicendum quod fides non habet inquisitionem rationis
naturalis demonstrantis id quod creditur. Habet tamen inquisitionem
quandam eorum per quae inducitur homo ad credendum, puta quia sunt
dicta a Deo et miraculis confirmata.
Ad secundum dicendum quod cogitare non sumitur hic prout est actus
cogitativae virtutis, sed prout pertinet ad intellectum, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod intellectus credentis determinatur ad unum non
per rationem, sed per voluntatem. Et ideo assensus hic accipitur pro
actu intellectus secundum quod a voluntate determinatur ad unum.
|
|