|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguatur actus fidei per hoc quod est credere Deo, credere Deum
et credere in Deum. Unius enim habitus unus est actus. Sed fides
est unus habitus, cum sit una virtus. Ergo inconvenienter ponuntur
plures actus eius.
2. Praeterea, illud quod est commune omni actui fidei non debet poni
ut particularis actus fidei. Sed credere Deo invenitur communiter in
quolibet actu fidei, quia fides innititur primae veritati. Ergo
videtur quod inconvenienter distinguatur a quibusdam aliis actibus
fidei.
3. Praeterea, illud quod convenit etiam non fidelibus non potest
poni fidei actus. Sed credere Deum esse convenit etiam infidelibus.
Ergo non debet poni inter actus fidei.
4. Praeterea, moveri in finem pertinet ad voluntatem, cuius
obiectum est bonum et finis. Sed credere non est actus voluntatis,
sed intellectus. Ergo non debet poni differentia una eius quod est
credere in Deum, quod importat motum in finem.
Sed contra est quod Augustinus hanc distinctionem ponit, in libris de
Verb. Dom., et super Ioan.
Respondeo dicendum quod actus cuiuslibet potentiae vel habitus
accipitur secundum ordinem potentiae vel habitus ad suum obiectum.
Obiectum autem fidei potest tripliciter considerari. Cum enim credere
ad intellectum pertineat prout est a voluntate motus ad assentiendum,
ut dictum est, potest obiectum fidei accipi vel ex parte ipsius
intellectus, vel ex parte voluntatis intellectum moventis. Si quidem
ex parte intellectus, sic in obiecto fidei duo possunt considerari,
sicut supra dictum est. Quorum unum est materiale obiectum fidei. Et
sic ponitur actus fidei credere Deum, quia, sicut supra dictum est,
nihil proponitur nobis ad credendum nisi secundum quod ad Deum
pertinet. Aliud autem est formalis ratio obiecti, quod est sicut
medium propter quod tali credibili assentitur. Et sic ponitur actus
fidei credere Deo, quia, sicut supra dictum est, formale obiectum
fidei est veritas prima, cui inhaeret homo ut propter eam creditis
assentiat. Si vero consideretur tertio modo obiectum fidei, secundum
quod intellectus est motus a voluntate, sic ponitur actus fidei credere
in Deum, veritas enim prima ad voluntatem refertur secundum quod habet
rationem finis.
Ad primum ergo dicendum quod per ista tria non designantur diversi
actus fidei, sed unus et idem actus habens diversam relationem ad fidei
obiectum.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod credere Deum non convenit infidelibus sub ea
ratione qua ponitur actus fidei. Non enim credunt Deum esse sub his
conditionibus quas fides determinat. Et ideo nec vere Deum credunt,
quia, ut philosophus dicit, IX Metaphys., in simplicibus defectus
cognitionis est solum in non attingendo totaliter.
Ad quartum dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas movet
intellectum et alias vires animae in finem. Et secundum hoc ponitur
actus fidei credere in Deum.
|
|