|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod credere non sit
necessarium ad salutem. Ad salutem enim et perfectionem cuiuslibet rei
ea sufficere videntur quae conveniunt ei secundum suam naturam. Sed ea
quae sunt fidei excedunt naturalem hominis rationem, cum sint non
apparentia, ut supra dictum est. Ergo credere non videtur esse
necessarium ad salutem.
2. Praeterea, periculose homo assentit illis in quibus non potest
iudicare utrum illud quod ei proponitur sit verum vel falsum, secundum
illud Iob XII, nonne auris verba diiudicat? Sed tale iudicium
homo habere non potest in his quae sunt fidei, quia non potest homo ea
resolvere in principia prima, per quae de omnibus iudicamus. Ergo
periculosum est talibus fidem adhibere. Credere ergo non est
necessarium ad salutem.
3. Praeterea, salus hominis in Deo consistit, secundum illud
Psalm., salus autem iustorum a domino. Sed invisibilia Dei per ea
quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius
et divinitas, ut dicitur Rom. I. Quae autem conspiciuntur
intellectu non creduntur. Ergo non est necessarium ad salutem ut homo
aliqua credat.
Sed contra est quod dicitur Heb. XI, sine fide impossibile est
placere Deo.
Respondeo dicendum quod in omnibus naturis ordinatis invenitur quod ad
perfectionem naturae inferioris duo concurrunt, unum quidem quod est
secundum proprium motum; aliud autem quod est secundum motum superioris
naturae. Sicut aqua secundum motum proprium movetur ad centrum,
secundum autem motum lunae movetur circa centrum secundum fluxum et
refluxum, similiter etiam orbes planetarum moventur propriis motibus ab
occidente in orientem, motu autem primi orbis ab oriente in
occidentem. Sola autem natura rationalis creata habet immediatum
ordinem ad Deum. Quia ceterae creaturae non attingunt ad aliquid
universale, sed solum ad aliquid particulare, participantes divinam
bonitatem vel in essendo tantum, sicut inanimata, vel etiam in vivendo
et cognoscendo singularia, sicut plantae et animalia, natura autem
rationalis, inquantum cognoscit universalem boni et entis rationem,
habet immediatum ordinem ad universale essendi principium. Perfectio
ergo rationalis creaturae non solum consistit in eo quod ei competit
secundum suam naturam, sed etiam in eo quod ei attribuitur ex quadam
supernaturali participatione divinae bonitatis. Unde et supra dictum
est quod ultima beatitudo hominis consistit in quadam supernaturali Dei
visione. Ad quam quidem visionem homo pertingere non potest nisi per
modum addiscentis a Deo doctore, secundum illud Ioan. VI, omnis
qui audit a patre et didicit venit ad me. Huius autem disciplinae fit
homo particeps non statim, sed successive, secundum modum suae
naturae. Omnis autem talis addiscens oportet quod credat, ad hoc quod
ad perfectam scientiam perveniat, sicut etiam philosophus dicit quod
oportet addiscentem credere. Unde ad hoc quod homo perveniat ad
perfectam visionem beatitudinis praeexigitur quod credat Deo tanquam
discipulus magistro docenti.
Ad primum ergo dicendum quod, quia natura hominis dependet a superiori
natura, ad eius perfectionem non sufficit cognitio naturalis, sed
requiritur quaedam supernaturalis, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut homo per naturale lumen intellectus
assentit principiis, ita homo virtuosus per habitum virtutis habet
rectum iudicium de his quae conveniunt virtuti illi. Et hoc modo etiam
per lumen fidei divinitus infusum homini homo assentit his quae sunt
fidei, non autem contrariis. Et ideo nihil periculi vel damnationis
inest his qui sunt in Christo Iesu, ab ipso illuminati per fidem.
Ad tertium dicendum quod invisibilia Dei altiori modo, quantum ad
plura, percipit fides quam ratio naturalis ex creaturis in Deum
procedens. Unde dicitur Eccli. III, plurima super sensum hominis
ostensa sunt tibi.
|
|