|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ea quae ratione naturali
probari possunt non sit necessarium credere. In operibus enim Dei
nihil superfluum invenitur, multo minus quam in operibus naturae. Sed
ad id quod per unum potest fieri superflue apponitur aliud. Ergo ea
quae per naturalem rationem cognosci possunt superfluum esset per fidem
accipere.
2. Praeterea, ea necesse est credere de quibus est fides. Sed non
est de eodem scientia et fides, ut supra habitum est. Cum igitur
scientia sit de omnibus illis quae naturali ratione cognosci possunt,
videtur quod non oporteat credere ea quae per naturalem rationem
probantur.
3. Praeterea, omnia scibilia videntur esse unius rationis. Si
igitur quaedam eorum proponuntur homini ut credenda, pari ratione omnia
huiusmodi necesse esset credere. Hoc autem est falsum. Non ergo ea
quae per naturalem rationem cognosci possunt necesse est credere.
Sed contra est quia necesse est Deum credere esse unum et
incorporeum, quae naturali ratione a philosophis probantur.
Respondeo dicendum quod necessarium est homini accipere per modum fidei
non solum ea quae sunt supra rationem, sed etiam ea quae per rationem
cognosci possunt. Et hoc propter tria. Primo quidem, ut citius homo
ad veritatis divinae cognitionem perveniat. Scientia enim ad quam
pertinet probare Deum esse et alia huiusmodi de Deo, ultimo hominibus
addiscenda proponitur, praesuppositis multis aliis scientiis. Et sic
non nisi post multum tempus vitae suae homo ad Dei cognitionem
perveniret. Secundo, ut cognitio Dei sit communior. Multi enim in
studio scientiae proficere non possunt, vel propter hebetudinem
ingenii; vel propter alias occupationes et necessitates temporalis
vitae; vel etiam propter torporem addiscendi. Qui omnino a Dei
cognitione fraudarentur nisi proponerentur eis divina per modum fidei.
Tertio modo, propter certitudinem. Ratio enim humana in rebus
divinis est multum deficiens, cuius signum est quia philosophi, de
rebus humanis naturali investigatione perscrutantes, in multis
erraverunt et sibi ipsis contraria senserunt. Ut ergo esset indubitata
et certa cognitio apud homines de Deo, oportuit quod divina eis per
modum fidei traderentur, quasi a Deo dicta, qui mentiri non potest.
Ad primum ergo dicendum quod investigatio naturalis rationis non
sufficit humano generi ad cognitionem divinorum etiam quae ratione
ostendi possunt. Et ideo non est superfluum ut talia credantur.
Ad secundum dicendum quod de eodem non potest esse scientia et fides
apud eundem. Sed id quod est ab uno scitum potest esse ab alio
creditum, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod, si omnia scibilia conveniant in ratione
scientiae, non tamen conveniunt in hoc quod aequaliter ordinent ad
beatitudinem. Et ideo non aequaliter omnia proponuntur ut credenda.
|
|