|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non teneatur homo ad
credendum aliquid explicite. Nullus enim tenetur ad id quod non est in
eius potestate. Sed credere aliquid explicite non est in hominis
potestate, dicitur enim Rom. X, quomodo credent ei quem non
audierunt? Quomodo audient sine praedicante? Quomodo autem
praedicabunt nisi mittantur? Ergo credere aliquid explicite homo non
tenetur.
2. Praeterea, sicut per fidem ordinamur in Deum, ita et per
caritatem. Sed ad servandum praecepta caritatis homo non tenetur, sed
sufficit sola praeparatio animi, sicut patet in illo praecepto domini
quod ponitur Matth. V, si quis percusserit te in una maxilla,
praebe ei et aliam, et in aliis consimilibus, ut Augustinus exponit,
in libro de Serm. Dom. in monte. Ergo etiam non tenetur homo
explicite aliquid credere, sed sufficit quod habeat animum paratum ad
credendum ea quae a Deo proponuntur.
3. Praeterea, bonum fidei in quadam obedientia consistit, secundum
illud Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Sed ad
virtutem obedientiae non requiritur quod homo aliqua determinata
praecepta observet, sed sufficit quod habeat promptum animum ad
obediendum, secundum illud Psalm., paratus sum, et non sum
turbatus, ut custodiam mandata tua. Ergo videtur quod etiam ad fidem
sufficiat quod homo habeat promptum animum ad credendum ea quae ei
divinitus proponi possent, absque hoc quod explicite aliquid credat.
Sed contra est quod dicitur ad Heb. XI, accedentem ad Deum
oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator est.
Respondeo dicendum quod praecepta legis quae homo tenetur implere
dantur de actibus virtutum qui sunt via perveniendi ad salutem. Actus
autem virtutis, sicut supra dictum est, sumitur secundum habitudinem
habitus ad obiectum. Sed in obiecto cuiuslibet virtutis duo possunt
considerari, scilicet id quod est proprie et per se virtutis obiectum,
quod necessarium est in omni actu virtutis; et iterum id quod per
accidens sive consequenter se habet ad propriam rationem obiecti.
Sicut ad obiectum fortitudinis proprie et per se pertinet sustinere
pericula mortis et aggredi hostes cum periculo propter bonum commune,
sed quod homo armetur vel ense percutiat in bello iusto, aut aliquid
huiusmodi faciat, reducitur quidem ad obiectum fortitudinis, sed per
accidens. Determinatio igitur virtuosi actus ad proprium et per se
obiectum virtutis est sub necessitate praecepti, sicut et ipse virtutis
actus. Sed determinatio actus virtuosi ad ea quae accidentaliter vel
secundario se habent ad proprium et per se virtutis obiectum non cadit
sub necessitate praecepti nisi pro loco et tempore. Dicendum est ergo
quod fidei obiectum per se est id per quod homo beatus efficitur, ut
supra dictum est. Per accidens autem vel secundario se habent ad
obiectum fidei omnia quae in Scriptura divinitus tradita continentur,
sicut quod Abraham habuit duos filios, quod David fuit filius Isai,
et alia huiusmodi. Quantum ergo ad prima credibilia, quae sunt
articuli fidei, tenetur homo explicite credere, sicut et tenetur
habere fidem. Quantum autem ad alia credibilia, non tenetur homo
explicite credere, sed solum implicite vel in praeparatione animi,
inquantum paratus est credere quidquid in divina Scriptura continetur.
Sed tunc solum huiusmodi tenetur explicite credere quando hoc ei
constiterit in doctrina fidei contineri.
Ad primum ergo dicendum quod, si in potestate hominis esse dicatur
aliquid excluso auxilio gratiae, sic ad multa tenetur homo ad quae non
potest sine gratia reparante, sicut ad diligendum Deum et proximum;
et similiter ad credendum articulos fidei. Sed tamen hoc potest homo
cum auxilio gratiae. Quod quidem auxilium quibuscumque divinitus
datur, misericorditer datur; quibus autem non datur, ex iustitia non
datur, in poenam praecedentis peccati, saltem originalis peccati; ut
Augustinus dicit, in libro de Cor. et gratia.
Ad secundum dicendum quod homo tenetur ad determinate diligendum illa
diligibilia quae sunt proprie et per se caritatis obiecta, scilicet
Deus et proximus. Sed obiectio procedit de illis praeceptis caritatis
quae quasi consequenter pertinent ad obiectum caritatis.
Ad tertium dicendum quod virtus obedientiae proprie in voluntate
consistit. Et ideo ad actum obedientiae sufficit promptitudo
voluntatis subiecta praecipienti, quae est proprium et per se obiectum
obedientiae. Sed hoc praeceptum vel illud per accidens vel
consequenter se habet ad proprium et per se obiectum obedientiae.
|
|