|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aequaliter omnes
teneantur ad habendum fidem explicitam. Ad ea enim quae sunt de
necessitate salutis omnes tenentur, sicut patet de praeceptis
caritatis. Sed explicatio credendorum est de necessitate salutis, ut
dictum est. Ergo omnes aequaliter tenentur ad explicite credendum.
2. Praeterea, nullus debet examinari de eo quod explicite credere
non tenetur. Sed quandoque etiam simplices examinantur de minimis
articulis fidei. Ergo omnes tenentur explicite omnia credere.
3. Praeterea, si minores non tenentur habere fidem explicitam, sed
solum implicitam, oportet quod habeant fidem implicitam in fide
maiorum. Sed hoc videtur esse periculosum, quia posset contingere
quod illi maiores errarent. Ergo videtur quod minores etiam debeant
habere fidem explicitam. Sic ergo omnes aequaliter tenentur ad
explicite credendum.
Sed contra est quod dicitur Iob I, quod boves arabant et asinae
pascebantur iuxta eos, quia videlicet minores, qui significantur per
asinos, debent in credendis adhaerere maioribus, qui per boves
significantur; ut Gregorius exponit, in II Moral.
Respondeo dicendum quod explicatio credendorum fit per revelationem
divinam, credibilia enim naturalem rationem excedunt. Revelatio autem
divina ordine quodam ad inferiores pervenit per superiores, sicut ad
homines per Angelos, et ad inferiores Angelos per superiores, ut
patet per Dionysium, in Cael. Hier. Et ideo, pari ratione,
explicatio fidei oportet quod perveniat ad inferiores homines per
maiores. Et ideo sicut superiores Angeli, qui inferiores
illuminant, habent pleniorem notitiam de rebus divinis quam
inferiores, ut dicit Dionysius, XII cap. Cael. Hier.; ita
etiam superiores homines, ad quos pertinet alios erudire, tenentur
habere pleniorem notitiam de credendis et magis explicite credere.
Ad primum ergo dicendum quod explicatio credendorum non aequaliter
quantum ad omnes est de necessitate salutis, quia plura tenentur
explicite credere maiores, qui habent officium alios instruendi, quam
alii.
Ad secundum dicendum quod simplices non sunt examinandi de
subtilitatibus fidei nisi quando habetur suspicio quod sint ab
haereticis depravati, qui in his quae ad subtilitatem fidei pertinent
solent fidem simplicium depravare. Si tamen inveniuntur non
pertinaciter perversae doctrinae adhaerere, si in talibus ex
simplicitate deficiant, non eis imputatur.
Ad tertium dicendum quod minores non habent fidem implicitam in fide
maiorum nisi quatenus maiores adhaerent doctrinae divinae, unde et
apostolus dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et
ego Christi. Unde humana cognitio non fit regula fidei, sed veritas
divina. A qua si aliqui maiorum deficiant, non praeiudicat fidei
simplicium, qui eos rectam fidem habere credunt, nisi pertinaciter
eorum erroribus in particulari adhaereant contra universalis Ecclesiae
fidem, quae non potest deficere, domino dicente, Luc. XXII,
ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.
|
|