|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod credere explicite
mysterium Christi non sit de necessitate salutis apud omnes. Non enim
tenetur homo explicite credere ea quae Angeli ignorant, quia
explicatio fidei fit per revelationem divinam, quae pervenit ad homines
mediantibus Angelis, ut dictum est. Sed etiam Angeli mysterium
incarnationis ignoraverunt, unde quaerebant in Psalm., quis est iste
rex gloriae? Et Isaiae LXIII, quis est iste qui venit de
Edom? Ut Dionysius exponit, cap. VII Cael. Hier. Ergo ad
credendum explicite mysterium incarnationis homines non tenebantur.
2. Praeterea, constat beatum Ioannem Baptistam de maioribus
fuisse, et propinquissimum Christo, de quo dominus dicit, Matth.
XI, quod inter natos mulierum nullus maior eo surrexit. Sed
Ioannes Baptista non videtur Christi mysterium explicite cognovisse,
cum a Christo quaesierit, tu es qui venturus es, an alium
expectamus? Ut habetur Matth. XI. Ergo non tenebantur etiam
maiores ad habendum explicitam fidem de Christo.
3. Praeterea, multi gentilium salutem adepti sunt per ministerium
Angelorum, ut Dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier. Sed
gentiles non habuerunt fidem de Christo nec explicitam nec implicitam,
ut videtur, quia nulla eis revelatio facta est. Ergo videtur quod
credere explicite Christi mysterium non fuerit omnibus necessarium ad
salutem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Cor. et gratia,
illa fides sana est qua credimus nullum hominem, sive maioris sive
parvae aetatis, liberari a contagio mortis et obligatione peccati nisi
per unum mediatorem Dei et hominum Iesum Christum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illud proprie et per
se pertinet ad obiectum fidei per quod homo beatitudinem consequitur.
Via autem hominibus veniendi ad beatitudinem est mysterium
incarnationis et passionis Christi, dicitur enim Act. IV, non est
aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Et ideo
mysterium incarnationis Christi aliqualiter oportuit omni tempore esse
creditum apud omnes, diversimode tamen secundum diversitatem temporum
et personarum. Nam ante statum peccati homo habuit explicitam fidem de
Christi incarnatione secundum quod ordinabatur ad consummationem
gloriae, non autem secundum quod ordinabatur ad liberationem a peccato
per passionem et resurrectionem, quia homo non fuit praescius peccati
futuri. Videtur autem incarnationis Christi praescius fuisse per hoc
quod dixit, propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit
uxori suae, ut habetur Gen. II; et hoc apostolus, ad Ephes.
V, dicit sacramentum magnum esse in Christo et Ecclesia; quod
quidem sacramentum non est credibile primum hominem ignorasse. Post
peccatum autem fuit explicite creditum mysterium Christi non solum
quantum ad incarnationem, sed etiam quantum ad passionem et
resurrectionem, quibus humanum genus a peccato et morte liberatur.
Aliter enim non praefigurassent Christi passionem quibusdam
sacrificiis et ante legem et sub lege. Quorum quidem sacrificiorum
significatum explicite maiores cognoscebant, minores autem sub velamine
illorum sacrificiorum, credentes ea divinitus esse disposita de
Christo venturo, quodammodo habebant velatam cognitionem. Et sicut
supra dictum est, ea quae ad mysteria Christi pertinent tanto
distinctius cognoverunt quanto Christo propinquiores fuerunt. Post
tempus autem gratiae revelatae tam maiores quam minores tenentur habere
fidem explicitam de mysteriis Christi; praecipue quantum ad ea quae
communiter in Ecclesia sollemnizantur et publice proponuntur, sicut
sunt articuli incarnationis, de quibus supra dictum est. Alias autem
subtiles considerationes circa incarnationis articulos tenentur aliqui
magis vel minus explicite credere secundum quod convenit statui et
officio uniuscuiusque.
Ad primum ergo dicendum quod Angelos non omnino latuit mysterium regni
Dei, sicut Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt. Quasdam
tamen rationes huius mysterii perfectius cognoverunt Christo
revelante.
Ad secundum dicendum quod Ioannes Baptista non quaesivit de adventu
Christi in carnem quasi hoc ignoraret, cum ipse hoc expresse confessus
fuerit, dicens, ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est filius
Dei, ut habetur Ioan. I. Unde non dixit, tu es qui venisti?
Sed, tu es qui venturus es? Quaerens de futuro, non de praeterito.
Similiter non est credendum quod ignoraverit eum ad passionem
venturum, ipse enim dixerat, ecce agnus Dei, qui tollit peccata
mundi, praenuntians eius immolationem futuram; et cum hoc prophetae
alii ante praedixerint, sicut praecipue patet in Isaiae LIII.
Potest igitur dici, sicut Gregorius dicit, quod inquisivit ignorans
an ad Infernum esset in propria persona descensurus. Sciebat autem
quod virtus passionis eius extendenda erat usque ad eos qui in Limbo
detinebantur, secundum illud Zach. IX, tu quoque in sanguine
testamenti tui emisisti vinctos de lacu in quo non est aqua. Nec hoc
tenebatur explicite credere, antequam esset impletum, quod per seipsum
deberet descendere. Vel potest dici, sicut Ambrosius dicit, super
Luc., quod non quaesivit ex dubitatione seu ignorantia, sed magis ex
pietate. Vel potest dici, sicut Chrysostomus dicit, quod non
quaesivit quasi ipse ignoraret, sed ut per Christum satisfieret eius
discipulis. Unde et Christus ad discipulorum instructionem
respondit, signa operum ostendens.
Ad tertium dicendum quod multis gentilium facta fuit revelatio de
Christo, ut patet per ea quae praedixerunt. Nam Iob XIX
dicitur, scio quod redemptor meus vivit. Sibylla etiam praenuntiavit
quaedam de Christo, ut Augustinus dicit. Invenitur etiam in
historiis Romanorum quod tempore Constantini Augusti et Irenae
matris eius inventum fuit quoddam sepulcrum in quo iacebat homo auream
laminam habens in pectore in qua scriptum erat, Christus nascetur ex
virgine et credo in eum. O sol, sub Irenae et Constantini
temporibus iterum me videbis. Si qui tamen salvati fuerunt quibus
revelatio non fuit facta, non fuerunt salvati absque fide mediatoris.
Quia etsi non habuerunt fidem explicitam, habuerunt tamen fidem
implicitam in divina providentia, credentes Deum esse liberatorem
hominum secundum modos sibi placitos et secundum quod aliquibus
veritatem cognoscentibus ipse revelasset, secundum illud Iob
XXXV, qui docet nos super iumenta terrae.
|
|