|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod credere Trinitatem
explicite non fuerit de necessitate salutis. Dicit enim apostolus, ad
Heb. XI, credere oportet accedentem ad Deum quia est, et quia
inquirentibus se remunerator est. Sed hoc potest credi absque fide
Trinitatis. Ergo non oportebat explicite fidem de Trinitate habere.
2. Praeterea, dominus dicit, Ioan. XVII, pater, manifestavi
nomen tuum hominibus, quod exponens Augustinus dicit, non illud nomen
tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris pater meus. Et postea
subdit etiam, in hoc quod Deus fecit hunc mundum, notus in omnibus
gentibus; in hoc quod non est cum diis falsis colendus, notus in
Iudaea Deus; in hoc vero quod pater est huius Christi per quem
tollit peccatum mundi, hoc nomen eius, prius occultum, nunc
manifestavit eis. Ergo ante Christi adventum non erat cognitum quod
in deitate esset paternitas et filiatio. Non ergo Trinitas explicite
credebatur.
3. Praeterea, illud tenemur explicite credere in Deo quod est
beatitudinis obiectum. Sed obiectum beatitudinis est bonitas summa,
quae potest intelligi in Deo etiam sine personarum distinctione. Ergo
non fuit necessarium credere explicite Trinitatem.
Sed contra est quod in veteri testamento multipliciter expressa est
Trinitas personarum, sicut statim in principio Gen. dicitur, ad
expressionem Trinitatis, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. Ergo a principio de necessitate salutis fuit credere
Trinitatem.
Respondeo dicendum quod mysterium Christi explicite credi non potest
sine fide Trinitatis, quia in mysterio Christi hoc continetur quod
filius Dei carnem assumpserit, quod per gratiam spiritus sancti mundum
renovaverit, et iterum quod de spiritu sancto conceptus fuerit. Et
ideo eo modo quo mysterium Christi ante Christum fuit quidem explicite
creditum a maioribus, implicite autem et quasi obumbrate a minoribus,
ita etiam et mysterium Trinitatis. Et ideo etiam post tempus gratiae
divulgatae tenentur omnes ad explicite credendum mysterium Trinitatis.
Et omnes qui renascuntur in Christo hoc adipiscuntur per invocationem
Trinitatis, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum quod illa duo explicite credere de Deo omni
tempore et quoad omnes necessarium fuit. Non tamen est sufficiens omni
tempore et quoad omnes.
Ad secundum dicendum quod ante Christi adventum fides Trinitatis erat
occulta in fide maiorum. Sed per Christum manifestata est mundo per
apostolos.
Ad tertium dicendum quod summa bonitas Dei secundum modum quo nunc
intelligitur per effectus, potest intelligi absque Trinitate
personarum. Sed secundum quod intelligitur in seipso, prout videtur a
beatis, non potest intelligi sine Trinitate personarum. Et iterum
ipsa missio personarum divinarum perducit nos in beatitudinem.
|
|