|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod desperatio non sit
peccatum. Omne enim peccatum habet conversionem ad commutabile bonum
cum aversione ab incommutabili bono; ut patet per Augustinum, in
Lib. de Lib. Arb. Sed desperatio non habet conversionem ad
commutabile bonum. Ergo non est peccatum.
2. Praeterea, illud quod oritur ex bona radice non videtur esse
peccatum, quia non potest arbor bona fructus malos facere, ut dicitur
Matth. VII. Sed desperatio videtur procedere ex bona radice,
scilicet ex timore Dei, vel ex horrore magnitudinis propriorum
peccatorum. Ergo desperatio non est peccatum.
3. Praeterea, si desperatio esset peccatum, in damnatis esset
peccatum quod desperant. Sed hoc non imputatur eis ad culpam, sed
magis ad damnationem. Ergo neque viatoribus imputatur ad culpam. Et
ita desperatio non est peccatum.
Sed contra, illud per quod homines in peccata inducuntur videtur esse
non solum peccatum, sed principium peccatorum. Sed desperatio est
huiusmodi, dicit enim apostolus de quibusdam, ad Ephes. IV, qui
desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem omnis
immunditiae et avaritiae. Ergo desperatio non solum est peccatum, sed
aliorum peccatorum principium.
Respondeo dicendum quod secundum philosophum, in VI Ethic., id
quod est in intellectu affirmatio vel negatio est in appetitu prosecutio
et fuga, et quod est in intellectu verum vel falsum est in appetitu
bonum et malum. Et ideo omnis motus appetitivus conformiter se habens
intellectui vero, est secundum se bonus, omnis autem motus appetitivus
conformiter se habens intellectui falso, est secundum se malus et
peccatum. Circa Deum autem vera existimatio intellectus est quod ex
ipso provenit hominum salus, et venia peccatoribus datur; secundum
illud Ezech. XVIII, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur
et vivat. Falsa autem opinio est quod peccatori poenitenti veniam
deneget, vel quod peccatores ad se non convertat per gratiam
iustificantem. Et ideo sicut motus spei, qui conformiter se habet ad
existimationem veram, est laudabilis et virtuosus; ita oppositus motus
desperationis, qui se habet conformiter existimationi falsae de Deo,
est vitiosus et peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod in quolibet peccato mortali est quodammodo
aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile, sed
aliter et aliter. Nam principaliter consistunt in aversione a bono
incommutabili peccata quae opponuntur virtutibus theologicis, ut odium
Dei, desperatio et infidelitas, quia virtutes theologicae habent
Deum pro obiecto, ex consequenti autem important conversionem ad bonum
commutabile, inquantum anima deserens Deum consequenter necesse est
quod ad alia convertatur. Peccata vero alia principaliter consistunt
in conversione ad commutabile bonum, ex consequenti vero in aversione
ab incommutabili bono, non enim qui fornicatur intendit a Deo
recedere, sed carnali delectatione frui, ex quo sequitur quod a Deo
recedat.
Ad secundum dicendum quod ex radice virtutis potest aliquid procedere
dupliciter. Uno modo, directe ex parte ipsius virtutis, sicut actus
procedit ex habitu, et hoc modo ex virtuosa radice non potest aliquod
peccatum procedere; hoc enim sensu Augustinus dicit, in libro de
Lib. Arb., quod virtute nemo male utitur. Alio modo procedit
aliquid ex virtute indirecte sive occasionaliter. Et sic nihil
prohibet aliquod peccatum ex aliqua virtute procedere, sicut interdum
de virtutibus aliqui superbiunt, secundum illud Augustini, superbia
bonis operibus insidiatur ut pereant. Et hoc modo ex timore Dei vel
ex horrore propriorum peccatorum contingit desperatio, inquantum his
bonis aliquis male utitur, occasionem ab eis accipiens desperandi.
Ad tertium dicendum quod damnati non sunt in statu sperandi, propter
impossibilitatem reditus ad beatitudinem. Et ideo quod non sperant non
imputatur eis ad culpam, sed est pars damnationis ipsorum. Sicut
etiam in statu viae si quis desperaret de eo quod non est natus
adipisci, vel quod non est debitum adipisci, non esset peccatum, puta
si medicus desperat de curatione alicuius infirmi, vel si aliquis
desperat se fore divitias adepturum.
|
|