|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod desperatio sine
infidelitate esse non possit. Certitudo enim spei a fide derivatur.
Sed manente causa non tollitur effectus. Ergo non potest aliquis
certitudinem spei amittere desperando nisi fide sublata.
2. Praeterea, praeferre culpam propriam bonitati vel misericordiae
divinae est negare infinitatem divinae misericordiae vel bonitatis,
quod est infidelitatis. Sed qui desperat culpam suam praefert
misericordiae vel bonitati divinae, secundum illud Gen. IV, maior
est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ergo quicumque desperat est
infidelis.
3. Praeterea, quicumque incidit in haeresim damnatam est infidelis.
Sed desperans videtur incidere in haeresim damnatam, scilicet
Novatianorum, qui dicunt peccata non remitti post Baptismum. Ergo
videtur quod quicumque desperat sit infidelis.
Sed contra est quod remoto posteriori non removetur prius. Sed spes
est posterior fide, ut supra dictum est. Ergo remota spe potest
remanere fides. Non ergo quicumque desperat est infidelis.
Respondeo dicendum quod infidelitas pertinet ad intellectum,
desperatio vero ad vim appetitivam. Intellectus autem universalium
est, sed vis appetitiva movetur ad particularia, est enim motus
appetitivus ab anima ad res, quae in seipsis particulares sunt.
Contingit autem aliquem habentem rectam existimationem in universali
circa motum appetitivum non recte se habere, corrupta eius aestimatione
in particulari, quia necesse est quod ab aestimatione in universali ad
appetitum rei particularis perveniatur mediante aestimatione
particulari, ut dicitur in III de anima; sicut a propositione
universali non infertur conclusio particularis nisi assumendo
particularem. Et inde est quod aliquis habens rectam fidem in
universali deficit in motu appetitivo circa particulare, corrupta
particulari eius aestimatione per habitum vel per passionem. Sicut
ille qui fornicatur, eligendo fornicationem ut bonum sibi ut nunc,
habet corruptam aestimationem in particulari, cum tamen retineat
universalem aestimationem veram secundum fidem, scilicet quod
fornicatio sit mortale peccatum. Et similiter aliquis, retinendo in
universali veram aestimationem fidei, scilicet quod est remissio
peccatorum in Ecclesia, potest pati motum desperationis, quasi sibi
in tali statu existenti non sit sperandum de venia, corrupta
aestimatione eius circa particulare. Et per hunc modum potest esse
desperatio sine infidelitate, sicut et alia peccata mortalia.
Ad primum ergo dicendum quod effectus tollitur non solum sublata causa
prima, sed etiam sublata causa secunda. Unde motus spei auferri
potest non solum sublata universali aestimatione fidei, quae est sicut
causa prima certitudinis spei; sed etiam sublata aestimatione
particulari, quae est sicut secunda causa.
Ad secundum dicendum quod si quis in universali aestimaret
misericordiam Dei non esse infinitam, esset infidelis. Hoc autem non
existimat desperans, sed quod sibi in statu illo, propter aliquam
particularem dispositionem, non sit de divina misericordia sperandum.
Et similiter dicendum ad tertium quod Novatiani in universali negant
remissionem peccatorum fieri in Ecclesia.
|
|