|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod desperatio non sit
maximum peccatorum. Potest enim esse desperatio absque infidelitate,
sicut dictum est. Sed infidelitas est maximum peccatorum, quia
subruit fundamentum spiritualis aedificii. Ergo desperatio non est
maximum peccatorum.
2. Praeterea, maiori bono maius malum opponitur; ut patet per
philosophum, in VIII Ethic. Sed caritas est maior spe, ut
dicitur I Cor. XIII. Ergo odium est maius peccatum quam
desperatio.
3. Praeterea, in peccato desperationis est solum inordinata aversio
a Deo. Sed in aliis peccatis est non solum aversio inordinata, sed
etiam inordinata conversio. Ergo peccatum desperationis non est
gravius, sed minus aliis.
Sed contra, peccatum insanabile videtur esse gravissimum, secundum
illud Ierem. XXX, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.
Sed peccatum desperationis est insanabile, secundum illud Ierem.
XV, plaga mea desperabilis renuit curari. Ergo desperatio est
gravissimum peccatum.
Respondeo dicendum quod peccata quae opponuntur virtutibus theologicis
sunt secundum suum genus aliis peccatis graviora. Cum enim virtutes
theologicae habeant Deum pro obiecto, peccata eis opposita important
directe et principaliter aversionem a Deo. In quolibet autem peccato
mortali principalis ratio mali et gravitas est ex hoc quod avertit a
Deo, si enim posset esse conversio ad bonum commutabile sine aversione
a Deo, quamvis esset inordinata, non esset peccatum mortale. Et
ideo illud quod primo et per se habet aversionem a Deo est gravissimum
inter peccata mortalia. Virtutibus autem theologicis opponuntur
infidelitas, desperatio et odium Dei. Inter quae odium et
infidelitas, si desperationi comparentur, invenientur secundum se
quidem, idest secundum rationem propriae speciei, graviora.
Infidelitas enim provenit ex hoc quod homo ipsam Dei veritatem non
credit; odium vero Dei provenit ex hoc quod voluntas hominis ipsi
divinae bonitati contrariatur; desperatio autem ex hoc quod homo non
sperat se bonitatem Dei participare. Ex quo patet quod infidelitas et
odium Dei sunt contra Deum secundum quod in se est; desperatio autem
secundum quod eius bonum participatur a nobis. Unde maius peccatum
est, secundum se loquendo, non credere Dei veritatem, vel odire
Deum, quam non sperare consequi gloriam ab ipso. Sed si comparetur
desperatio ad alia duo peccata ex parte nostra, sic desperatio est
periculosior, quia per spem revocamur a malis et introducimur in bona
prosequenda; et ideo, sublata spe, irrefrenate homines labuntur in
vitia, et a bonis laboribus retrahuntur. Unde super illud Proverb.
XXIV, si desperaveris lapsus in die angustiae, minuetur fortitudo
tua, dicit Glossa, nihil est execrabilius desperatione, quam qui
habet et in generalibus huius vitae laboribus, et, quod peius est, in
fidei certamine constantiam perdit. Et Isidorus dicit, in libro de
summo bono, perpetrare flagitium aliquod mors animae est, sed
desperare est descendere in Infernum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|