|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod desperatio ex acedia non
oriatur. Idem enim non procedit ex diversis causis. Desperatio autem
futuri saeculi procedit ex luxuria; ut dicit Gregorius, XXXI
Moral. Non ergo procedit ex acedia.
2. Praeterea, sicut spei opponitur desperatio, ita gaudio
spirituali opponitur acedia. Sed gaudium spirituale procedit ex spe,
secundum illud Rom. XII, spe gaudentes. Ergo acedia procedit ex
desperatione, et non e converso.
3. Praeterea, contrariorum contrariae sunt causae. Sed spes, cui
opponitur desperatio, videtur procedere ex consideratione divinorum
beneficiorum, et maxime ex consideratione incarnationis, dicit enim
Augustinus, XII de Trin., nihil tam necessarium fuit ad
erigendum spem nostram quam ut demonstraretur nobis quantum nos Deus
diligeret. Quid vero huius rei isto indicio manifestius, quam quod
Dei filius naturae nostrae dignatus est inire consortium? Ergo
desperatio magis procedit ex negligentia huius considerationis quam ex
acedia.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., desperationem
enumerat inter ea quae procedunt ex acedia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obiectum spei est
bonum arduum possibile vel per se vel per alium. Dupliciter ergo
potest in aliquo spes deficere de beatitudine obtinenda, uno modo,
quia non reputat eam ut bonum arduum; alio modo, quia non reputat eam
ut possibilem adipisci vel per se vel per alium. Ad hoc autem quod
bona spiritualia non sapiunt nobis quasi bona, vel non videantur nobis
magna bona, praecipue perducimur per hoc quod affectus noster est
infectus amore delectationum corporalium, inter quas praecipuae sunt
delectationes venereae, nam ex affectu harum delectationum contingit
quod homo fastidit bona spiritualia, et non sperat ea quasi quaedam
bona ardua. Et secundum hoc desperatio causatur ex luxuria. Ad hoc
autem quod aliquod bonum arduum non aestimet ut possibile sibi adipisci
per se vel per alium, perducitur ex nimia deiectione; quae quando in
affectu hominis dominatur, videtur ei quod nunquam possit ad aliquod
bonum relevari. Et quia acedia est tristitia quaedam deiectiva
spiritus, ideo per hunc modum desperatio ex acedia generatur. Hoc
autem est proprium obiectum spei, scilicet quod sit possibile, nam
bonum et arduum etiam ad alias passiones pertinent. Unde specialius
oritur ex acedia. Potest tamen oriri ex luxuria, ratione iam dicta.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II
Rhetor., sicut spes facit delectationem, ita etiam homines in
delectationibus existentes efficiuntur maioris spei. Et per hunc etiam
modum homines in tristitiis existentes facilius in desperationem
incidunt, secundum illud II ad Cor. II, ne maiori tristitia
absorbeatur qui eiusmodi est. Sed tamen quia spei obiectum est bonum,
in quod naturaliter tendit appetitus, non autem refugit ab eo
naturaliter, sed solum propter aliquod impedimentum superveniens; ideo
directius quidem ex spe oritur gaudium, desperatio autem e converso ex
tristitia.
Ad tertium dicendum quod ipsa etiam negligentia considerandi divina
beneficia ex acedia provenit. Homo enim affectus aliqua passione
praecipue illa cogitat quae ad illam pertinent passionem. Unde homo in
tristitiis constitutus non de facili aliqua magna et iucunda cogitat,
sed solum tristia, nisi per magnum conatum se avertat a tristibus.
|
|