|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praesumptio quae est
peccatum in spiritum sanctum non innitatur Deo, sed propriae virtuti.
Quanto enim minor est virtus, tanto magis peccat qui ei nimis
innititur. Sed minor est virtus humana quam divina. Ergo gravius
peccat qui praesumit de virtute humana quam qui praesumit de virtute
divina. Sed peccatum in spiritum sanctum est gravissimum. Ergo
praesumptio quae ponitur species peccati in spiritum sanctum inhaeret
virtuti humanae magis quam divinae.
2. Praeterea, ex peccato in spiritum sanctum alia peccata oriuntur,
peccatum enim in spiritum sanctum dicitur malitia ex qua quis peccat.
Sed magis videntur alia peccata oriri ex praesumptione qua homo
praesumit de seipso quam ex praesumptione qua homo praesumit de Deo,
quia amor sui est principium peccandi, ut patet per Augustinum,
XIV de Civ. Dei. Ergo videtur quod praesumptio quae est peccatum
in spiritum sanctum maxime innitatur virtuti humanae.
3. Praeterea, peccatum contingit ex conversione inordinata ad bonum
commutabile. Sed praesumptio est quoddam peccatum. Ergo magis
contingit ex conversione ad virtutem humanam, quae est bonum
commutabile, quam ex conversione ad virtutem divinam, quae est bonum
incommutabile.
Sed contra est quod sicut ex desperatione aliquis contemnit divinam
misericordiam, cui spes innititur, ita ex praesumptione contemnit
divinam iustitiam, quae peccatores punit. Sed sicut misericordia est
in Deo, ita etiam et iustitia est in ipso. Ergo sicut desperatio est
per aversionem a Deo, ita praesumptio est per inordinatam conversionem
ad ipsum.
Respondeo dicendum quod praesumptio videtur importare quandam
immoderantiam spei. Spei autem obiectum est bonum arduum possibile.
Possibile autem est aliquid homini dupliciter, uno modo, per propriam
virtutem; alio modo, non nisi per virtutem divinam. Circa utramque
autem spem per immoderantiam potest esse praesumptio. Nam circa spem
per quam aliquis de propria virtute confidit, attenditur praesumptio ex
hoc quod aliquis tendit in aliquid ut sibi possibile quod suam
facultatem excedit, secundum quod dicitur Iudith VI, praesumentes
de se humilias. Et talis praesumptio opponitur virtuti
magnanimitatis, quae medium tenet in huiusmodi spe. Circa spem autem
qua aliquis inhaeret divinae potentiae, potest per immoderantiam esse
praesumptio in hoc quod aliquis tendit in aliquod bonum ut possibile per
virtutem et misericordiam divinam quod possibile non est, sicut cum
aliquis sperat se veniam obtinere sine poenitentia, vel gloriam sine
meritis. Haec autem praesumptio est proprie species peccati in
spiritum sanctum, quia scilicet per huiusmodi praesumptionem tollitur
vel contemnitur adiutorium spiritus sancti per quod homo revocatur a
peccato.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum quod
est contra Deum secundum suum genus est gravius ceteris peccatis.
Unde praesumptio qua quis inordinate innititur Deo gravius peccatum
est quam praesumptio qua quis innititur propriae virtuti. Quod enim
aliquis innitatur divinae virtuti ad consequendum id quod Deo non
convenit, hoc est diminuere divinam virtutem. Patet autem quod
gravius peccat qui diminuit divinam virtutem quam qui propriam virtutem
superextollit.
Ad secundum dicendum quod ipsa etiam praesumptio qua quis de Deo
inordinate praesumit amorem sui includit, quo quis proprium bonum
inordinate desiderat. Quod enim multum desideramus, aestimamus nobis
de facili per alios posse provenire, etiam si non possit.
Ad tertium dicendum quod praesumptio de divina misericordia habet et
conversionem ad bonum commutabile, inquantum procedit ex desiderio
inordinato proprii boni; et aversionem a bono incommutabili, inquantum
attribuit divinae virtuti quod ei non convenit; per hoc enim avertitur
homo a veritate divina.
|
|