|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praesumptio non sit
peccatum. Nullum enim peccatum est ratio quod homo exaudiatur a Deo.
Sed per praesumptionem aliqui exaudiuntur a Deo, dicitur enim Iudith
IX, exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia
praesumentem. Ergo praesumptio de divina misericordia non est
peccatum.
2. Praeterea, praesumptio importat superexcessum spei. Sed in spe
quae habetur de Deo non potest esse superexcessus, cum eius potentia
et misericordia sint infinita. Ergo videtur quod praesumptio non sit
peccatum.
3. Praeterea, id quod est peccatum non excusat a peccato. Sed
praesumptio excusat a peccato, dicit enim Magister, XXII dist.
II Lib. Sent., quod Adam minus peccavit quia sub spe veniae
peccavit, quod videtur ad praesumptionem pertinere. Ergo praesumptio
non est peccatum.
Sed contra est quod ponitur species peccati in spiritum sanctum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est circa desperationem,
omnis motus appetitivus qui conformiter se habet ad intellectum falsum
est secundum se malus et peccatum. Praesumptio autem est motus quidam
appetitivus, quia importat quandam spem inordinatam. Habet autem se
conformiter intellectui falso, sicut et desperatio, sicut enim falsum
est quod Deus poenitentibus non indulgeat, vel quod peccantes ad
poenitentiam non convertat, ita falsum est quod in peccato
perseverantibus veniam concedat, et a bono opere cessantibus gloriam
largiatur; cui existimationi conformiter se habet praesumptionis
motus. Et ideo praesumptio est peccatum. Minus tamen quam
desperatio, quanto magis proprium est Deo misereri et parcere quam
punire, propter eius infinitam bonitatem. Illud enim secundum se Deo
convenit, hoc autem propter nostra peccata.
Ad primum ergo dicendum quod praesumere aliquando ponitur pro sperare,
quia ipsa spes recta quae habetur de Deo praesumptio videtur si
mensuretur secundum conditionem humanam. Non autem est praesumptio si
attendatur immensitas bonitatis divinae.
Ad secundum dicendum quod praesumptio non importat superexcessum spei
ex hoc quod aliquis nimis speret de Deo, sed ex hoc quod sperat de
Deo aliquid quod Deo non convenit. Quod etiam est minus sperare de
eo, quia hoc est eius virtutem quodammodo diminuere, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod peccare cum proposito perseverandi in peccato
sub spe veniae ad praesumptionem pertinet. Et hoc non diminuit, sed
auget peccatum. Peccare autem sub spe veniae quandoque percipiendae
cum proposito abstinendi a peccato et poenitendi de ipso, hoc non est
praesumptionis, sed hoc peccatum diminuit, quia per hoc videtur habere
voluntatem minus firmatam ad peccandum.
|
|