|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praesumptio magis
opponatur timori quam spei. Inordinatio enim timoris opponitur recto
timori. Sed praesumptio videtur ad inordinationem timoris pertinere,
dicitur enim Sap. XVII, semper praesumit saeva perturbata
conscientia; et ibidem dicitur quod timor est praesumptionis
adiutorium. Ergo praesumptio opponitur timori magis quam spei.
2. Praeterea, contraria sunt quae maxime distant. Sed praesumptio
magis distat a timore quam a spe, quia praesumptio importat motum ad
rem, sicut et spes; timor autem motum a re. Ergo praesumptio magis
contrariatur timori quam spei.
3. Praeterea, praesumptio totaliter excludit timorem, non autem
totaliter excludit spem, sed solum rectitudinem spei. Cum ergo
opposita sint quae se interimunt, videtur quod praesumptio magis
opponatur timori quam spei.
Sed contra est quod duo invicem opposita vitia contrariantur uni
virtuti, sicut timiditas et audacia fortitudini. Sed peccatum
praesumptionis contrariatur peccato desperationis, quod directe
opponitur spei. Ergo videtur quod etiam praesumptio directius spei
opponatur.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in IV contra
Iulian., omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta
discretione contraria, sicut prudentiae temeritas, verum etiam vicina
quodammodo, nec veritate, sed quadam specie fallente similia, sicut
prudentiae astutia. Et hoc etiam philosophus dicit, in II
Ethic., quod virtus maiorem convenientiam videtur habere cum uno
oppositorum vitiorum quam cum alio, sicut temperantia cum
insensibilitate et fortitudo cum audacia. Praesumptio igitur
manifestam oppositionem videtur habere ad timorem, praecipue servilem,
qui respicit poenam ex Dei iustitia provenientem, cuius remissionem
praesumptio sperat. Sed secundum quandam falsam similitudinem magis
contrariatur spei, quia importat quandam inordinatam spem de Deo. Et
quia directius aliqua opponuntur quae sunt unius generis quam quae sunt
generum diversorum (nam contraria sunt in eodem genere), ideo
directius praesumptio opponitur spei quam timori, utrumque enim
respicit idem obiectum cui innititur, sed spes ordinate, praesumptio
inordinate.
Ad primum ergo dicendum quod sicut spes abusive dicitur de malo,
proprie autem de bono, ita etiam praesumptio. Et secundum hunc modum
inordinatio timoris praesumptio dicitur.
Ad secundum dicendum quod contraria sunt quae maxime distant in eodem
genere. Praesumptio autem et spes important motum eiusdem generis,
qui potest esse vel ordinatus vel inordinatus. Et ideo praesumptio
directius contrariatur spei quam timori, nam spei contrariatur ratione
propriae differentiae, sicut inordinatum ordinato; timori autem
contrariatur ratione differentiae sui generis, scilicet motus spei.
Ad tertium dicendum quod quia praesumptio contrariatur timori
contrarietate generis, virtuti autem spei contrarietate differentiae,
ideo praesumptio excludit totaliter timorem etiam secundum genus, spem
autem non excludit nisi ratione differentiae, excludendo eius
ordinationem.
|
|