|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praesumptio non causetur
ex inani gloria. Praesumptio enim maxime videtur inniti divinae
misericordiae. Misericordia autem respicit miseriam, quae opponitur
gloriae. Ergo praesumptio non oritur ex inani gloria.
2. Praeterea, praesumptio opponitur desperationi. Sed desperatio
oritur ex tristitia, ut dictum est. Cum igitur oppositorum oppositae
sint causae, videtur quod oriatur ex delectatione. Et ita videtur
quod oriatur ex vitiis carnalibus, quorum delectationes sunt
vehementiores.
3. Praeterea, vitium praesumptionis consistit in hoc quod aliquis
tendit in aliquod bonum quod non est possibile, quasi possibile. Sed
quod aliquis aestimet possibile quod est impossibile, provenit ex
ignorantia. Ergo praesumptio magis provenit ex ignorantia quam ex
inani gloria.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod
praesumptio novitatum est filia inanis gloriae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est
praesumptio. Una quidem quae innititur propriae virtuti, attentans
scilicet aliquid ut sibi possibile quod propriam virtutem excedit. Et
talis praesumptio manifeste ex inani gloria procedit, ex hoc enim quod
aliquis multam desiderat gloriam, sequitur quod attentet ad gloriam
quaedam super vires suas. Et huiusmodi praecipue sunt nova, quae
maiorem admirationem habent. Et ideo signanter Gregorius
praesumptionem novitatum posuit filiam inanis gloriae. Alia vero est
praesumptio quae innititur inordinate divinae misericordiae vel
potentiae, per quam sperat se obtinere gloriam sine meritis et veniam
sine poenitentia. Et talis praesumptio videtur oriri directe ex
superbia, ac si ipse tanti se aestimet quod etiam eum peccantem Deus
non puniat vel a gloria excludat.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|