|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullum praeceptum sit
dandum pertinens ad virtutem spei. Quod enim potest sufficienter fieri
per unum, non oportet quod ad id aliquid aliud inducatur. Sed ad
sperandum bonum sufficienter homo inducitur ex ipsa naturali
inclinatione. Ergo non oportet quod ad hoc inducatur homo per legis
praeceptum.
2. Praeterea, cum praecepta dentur de actibus virtutum, principalia
praecepta debent dari de actibus principalium virtutum. Sed inter
omnes virtutes principaliores sunt tres virtutes theologicae, scilicet
spes, fides et caritas. Cum igitur principalia legis praecepta sint
praecepta Decalogi, ad quae omnia alia reducuntur, ut supra habitum
est; videtur quod, si de spe daretur aliquod praeceptum, quod deberet
inter praecepta Decalogi contineri. Non autem continetur. Ergo
videtur quod nullum praeceptum in lege debeat dari de actu spei.
3. Praeterea, eiusdem rationis est praecipere actum virtutis et
prohibere actum vitii oppositi. Sed non invenitur aliquod praeceptum
datum per quod prohibeatur desperatio, quae est opposita spei. Ergo
videtur quod nec de spe conveniat aliquod praeceptum dari.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Ioan. XV, hoc
est praeceptum meum, ut diligatis invicem, de fide nobis quam multa
mandata sunt; quam multa de spe. Ergo de spe convenit aliqua
praecepta dari.
Respondeo dicendum quod praeceptorum quae in sacra Scriptura
inveniuntur quaedam sunt de substantia legis; quaedam vero sunt
praeambula ad legem. Praeambula quidem sunt ad legem illa quibus non
existentibus lex locum habere non potest. Huiusmodi autem sunt
praecepta de actu fidei et de actu spei, quia per actum fidei mens
hominis inclinatur ut recognoscat auctorem legis talem cui se subdere
debeat; per spem vero praemii homo inducitur ad observantiam
praeceptorum. Praecepta vero de substantia legis sunt quae homini iam
subiecto et ad obediendum parato imponuntur, pertinentia ad
rectitudinem vitae. Et ideo huiusmodi praecepta statim in ipsa legis
latione proponuntur per modum praeceptorum. Spei vero et fidei
praecepta non erant proponenda per modum praeceptorum, quia nisi homo
iam crederet et speraret, frustra ei lex proponeretur. Sed sicut
praeceptum fidei proponendum fuit per modum denuntiationis vel
commemorationis, ut supra dictum est; ita etiam praeceptum spei in
prima legis latione proponendum fuit per modum promissionis, qui enim
obedientibus praemia promittit, ex hoc ipso incitat ad spem. Unde
omnia promissa quae in lege continentur sunt spei excitativa. Sed
quia, lege iam posita, pertinet ad sapientes viros ut non solum
inducant homines ad observantiam praeceptorum, sed etiam multo magis ad
conservandum legis fundamentum; ideo post primam legis lationem in
sacra Scriptura multipliciter inducuntur homines ad sperandum, etiam
per modum admonitionis vel praecepti, et non solum per modum
promissionis, sicut in lege, sicut patet in Psalm., sperate in eo
omnes congregationes populi, et in multis aliis Scripturae locis.
Ad primum ergo dicendum quod natura sufficienter inclinat ad sperandum
bonum naturae humanae proportionatum. Sed ad sperandum supernaturale
bonum oportuit hominem induci auctoritate legis divinae, partim quidem
promissis, partim autem admonitionibus vel praeceptis. Et tamen ad ea
etiam ad quae naturalis ratio inclinat, sicut sunt actus virtutum
moralium, necessarium fuit praecepta legis divinae dari, propter
maiorem firmitatem; et praecipue quia naturalis ratio hominis
obtenebrata erat per concupiscentias peccati.
Ad secundum dicendum quod praecepta Decalogi pertinent ad primam legis
lationem. Et ideo inter praecepta Decalogi non fuit dandum praeceptum
aliquod de spe, sed suffecit per aliquas promissiones positas inducere
ad spem, ut patet in primo et quarto praecepto.
Ad tertium dicendum quod in illis ad quorum observationem homo tenetur
ex ratione debiti, sufficit praeceptum affirmativum dari de eo quod
faciendum est, in quibus prohibitiones eorum quae sunt vitanda
intelliguntur. Sicut datur praeceptum de honoratione parentum, non
autem prohibetur quod parentes dehonorentur, nisi per hoc quod
dehonorantibus poena adhibetur in lege. Et quia debitum est ad humanam
salutem ut speret homo de Deo, fuit ad hoc homo inducendus aliquo
praedictorum modorum quasi affirmative, in quo intelligeretur
prohibitio oppositi.
|
|