|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod de timore non fuerit
dandum aliquod praeceptum in lege. Timor enim Dei est de his quae
sunt praeambula ad legem, cum sit initium sapientiae. Sed ea quae
sunt praeambula ad legem non cadunt sub praeceptis legis. Ergo de
timore non est dandum aliquod praeceptum legis.
2. Praeterea, posita causa ponitur effectus. Sed amor est causa
timoris, omnis enim timor ex aliquo amore procedit, ut Augustinus
dicit, in libro octoginta trium quaest. Ergo, posito praecepto de
amore, superfluum fuisset praecipere timorem.
3. Praeterea, timori aliquo modo opponitur praesumptio. Sed nulla
prohibitio invenitur in lege de praesumptione data. Ergo videtur quod
nec de timore aliquod praeceptum dari debuerit.
Sed contra est quod dicitur Deut. X, et nunc, Israel, quid
dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum Deum tuum? Sed
illud a nobis requirit quod nobis praecipit observandum. Ergo sub
praecepto cadit quod aliquis timeat Deum.
Respondeo dicendum quod duplex est timor, scilicet servilis et
filialis. Sicut autem aliquis inducitur ad observantiam praeceptorum
legis per spem praemiorum, ita etiam inducitur ad legis observantiam
per timorem poenarum, qui est timor servilis. Et ideo sicut,
secundum praedicta, in ipsa legis latione non fuit praeceptum dandum de
actu spei, sed ad hoc fuerunt homines inducendi per promissa; ita nec
de timore qui respicit poenam fuit praeceptum dandum per modum
praecepti, sed ad hoc fuerunt homines inducendi per comminationem
poenarum. Quod fuit factum et in ipsis praeceptis Decalogi, et
postmodum consequenter in secundariis legis praeceptis. Sed sicut
sapientes et prophetae consequenter, intendentes homines stabilire in
obedientia legis, documenta tradiderunt de spe per modum admonitionis
vel praecepti, ita etiam et de timore. Sed timor filialis, qui
reverentiam exhibet Deo, est quasi quoddam genus ad dilectionem Dei,
et principium quoddam omnium eorum quae in Dei reverentiam
observantur. Et ideo de timore filiali dantur praecepta in lege sicut
et de dilectione, quia utrumque est praeambulum ad exteriores actus qui
praecipiuntur in lege, ad quos pertinent praecepta Decalogi. Et ideo
in auctoritate legis inducta requiritur ab homine timor, et ut ambulet
in viis Dei colendo ipsum, et ut diligat ipsum.
Ad primum ergo dicendum quod timor filialis est quoddam praeambulum ad
legem non sicut extrinsecum aliquid, sed sicut principium legis, sicut
etiam dilectio. Et ideo de utroque dantur praecepta, quae sunt quasi
quaedam principia communia totius legis.
Ad secundum dicendum quod ex amore sequitur timor filialis, sicut
etiam et alia bona opera quae ex caritate fiunt. Et ideo sicut post
praeceptum caritatis dantur praecepta de aliis actibus virtutum, ita
etiam simul dantur praecepta de timore et amore caritatis. Sicut etiam
in scientiis demonstrativis non sufficit ponere principia prima, nisi
etiam ponantur conclusiones quae ex his sequuntur vel proxime vel
remote.
Ad tertium dicendum quod inductio ad timorem sufficit ad excludendum
praesumptionem, sicut etiam inductio ad spem sufficit ad excludendum
desperationem, ut dictum est.
|
|