|
Consequenter considerandum est de caritate. Et primo, de ipsa
caritate; secundo, de dono sapientiae ei correspondente. Circa
primum consideranda sunt quinque, primo, de ipsa caritate; secundo,
de obiecto caritatis; tertio, de actibus eius; quarto, de vitiis
oppositis; quinto, de praeceptis ad hoc pertinentibus. Circa primum
est duplex consideratio, prima quidem de ipsa caritate secundum se;
secunda de caritate per comparationem ad subiectum. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum caritas sit amicitia. Secundo, utrum
sit aliquid creatum in anima. Tertio, utrum sit virtus. Quarto,
utrum sit virtus specialis. Quinto, utrum sit una virtus. Sexto,
utrum sit maxima virtutum. Septimo, utrum sine ea possit esse aliqua
vera virtus. Octavo, utrum sit forma virtutum.
|
|