|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit
amicitia. Nihil enim est ita proprium amicitiae sicut convivere
amico; ut philosophus dicit, in VIII Ethic. Sed caritas est
hominis ad Deum et ad Angelos, quorum non est cum hominibus
conversatio, ut dicitur Dan. II. Ergo caritas non est amicitia.
2. Praeterea, amicitia non est sine reamatione, ut dicitur in
VIII Ethic. Sed caritas habetur etiam ad inimicos, secundum
illud Matth. V, diligite inimicos vestros. Ergo caritas non est
amicitia.
3. Praeterea, amicitiae tres sunt species, secundum philosophum,
in VIII Ethic., scilicet amicitia delectabilis, utilis et
honesti. Sed caritas non est amicitia utilis aut delectabilis, dicit
enim Hieronymus, in Epist. ad Paulinum, quae ponitur in principio
Bibliae, illa est vera necessitudo, et Christi glutino copulata,
quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non
subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et divinarum Scripturarum
studia conciliant. Similiter etiam non est amicitia honesti, quia
caritate diligimus etiam peccatores; amicitia vero honesti non est nisi
ad virtuosos, ut dicitur in VIII Ethic. Ergo caritas non est
amicitia.
Sed contra est quod Ioan. XV dicitur, iam non dicam vos servos,
sed amicos meos. Sed hoc non dicebatur eis nisi ratione caritatis.
Ergo caritas est amicitia.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in VIII Ethic.,
non quilibet amor habet rationem amicitiae, sed amor qui est cum
benevolentia, quando scilicet sic amamus aliquem ut ei bonum velimus.
Si autem rebus amatis non bonum velimus, sed ipsum eorum bonum velimus
nobis, sicut dicimur amare vinum aut equum aut aliquid huiusmodi, non
est amor amicitiae, sed cuiusdam concupiscentiae, ridiculum enim est
dicere quod aliquis habeat amicitiam ad vinum vel ad equum. Sed nec
benevolentia sufficit ad rationem amicitiae, sed requiritur quaedam
mutua amatio, quia amicus est amico amicus. Talis autem mutua
benevolentia fundatur super aliqua communicatione. Cum igitur sit
aliqua communicatio hominis ad Deum secundum quod nobis suam
beatitudinem communicat, super hac communicatione oportet aliquam
amicitiam fundari. De qua quidem communicatione dicitur I ad Cor.
I, fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filii eius.
Amor autem super hac communicatione fundatus est caritas. Unde
manifestum est quod caritas amicitia quaedam est hominis ad Deum.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est hominis vita. Una quidem
exterior secundum naturam sensibilem et corporalem, et secundum hanc
vitam non est nobis communicatio vel conversatio cum Deo et Angelis.
Alia autem est vita hominis spiritualis secundum mentem. Et secundum
hanc vitam est nobis conversatio et cum Deo et cum Angelis. In
praesenti quidem statu imperfecte, unde dicitur Philipp. III,
nostra conversatio in caelis est. Sed ista conversatio perficietur in
patria, quando servi eius servient Deo et videbunt faciem eius, ut
dicitur Apoc. ult. Et ideo hic est caritas imperfecta, sed
perficietur in patria.
Ad secundum dicendum quod amicitia se extendit ad aliquem dupliciter.
Uno modo, respectu sui ipsius, et sic amicitia nunquam est nisi ad
amicum. Alio modo se extendit ad aliquem respectu alterius personae,
sicut, si aliquis habet amicitiam ad aliquem hominem, ratione eius
diligit omnes ad illum hominem pertinentes, sive filios sive servos
sive qualitercumque ei attinentes. Et tanta potest esse dilectio amici
quod propter amicum amantur hi qui ad ipsum pertinent etiam si nos
offendant vel odiant. Et hoc modo amicitia caritatis se extendit etiam
ad inimicos, quos diligimus ex caritate in ordine ad Deum, ad quem
principaliter habetur amicitia caritatis.
Ad tertium dicendum quod amicitia honesti non habetur nisi ad virtuosum
sicut ad principalem personam, sed eius intuitu diliguntur ad eum
attinentes etiam si non sint virtuosi. Et hoc modo caritas, quae
maxime est amicitia honesti, se extendit ad peccatores, quos ex
caritate diligimus propter Deum.
|
|