|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit aliquid
creatum in anima. Dicit enim Augustinus, in VIII de Trin.,
qui proximum diligit, consequens est ut ipsam dilectionem diligat.
Deus autem dilectio est. Consequens est ergo ut praecipue Deum
diligat. Et in XV de Trin. dicit, ita dictum est, Deus caritas
est, sicut dictum est, Deus spiritus est. Ergo caritas non est
aliquid creatum in anima, sed est ipse Deus.
2. Praeterea, Deus est spiritualiter vita animae, sicut anima vita
corporis, secundum illud Deut. XXX, ipse est vita tua. Sed
anima vivificat corpus per seipsam. Ergo Deus vivificat animam per
seipsum. Vivificat autem eam per caritatem, secundum illud I Ioan.
III, nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam
diligimus fratres. Ergo Deus est ipsa caritas.
3. Praeterea, nihil creatum est infinitae virtutis, sed magis omnis
creatura est vanitas. Caritas autem non est vanitas, sed magis
vanitati repugnat, et est infinitae virtutis, quia animam hominis ad
bonum infinitum perducit. Ergo caritas non est aliquid creatum in
anima.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Doct.
Christ., caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum.
Sed motus animi est aliquid creatum in anima. Ergo et caritas est
aliquid creatum in anima.
Respondeo dicendum quod Magister perscrutatur hanc quaestionem in
XVII dist. I Lib. Sent., et ponit quod caritas non est
aliquid creatum in anima, sed est ipse spiritus sanctus mentem
inhabitans. Nec est sua intentio quod iste motus dilectionis quo Deum
diligimus sit ipse spiritus sanctus, sed quod iste motus dilectionis
est a spiritu sancto non mediante aliquo habitu, sicut a spiritu sancto
sunt alii actus virtuosi mediantibus habitibus aliarum virtutum, puta
habitu spei aut fidei aut alicuius alterius virtutis. Et hoc dicebat
propter excellentiam caritatis. Sed si quis recte consideret, hoc
magis redundat in caritatis detrimentum. Non enim motus caritatis ita
procedit a spiritu sancto movente humanam mentem quod humana mens sit
mota tantum et nullo modo sit principium huius motus, sicut cum aliquod
corpus movetur ab aliquo exteriori movente. Hoc enim est contra
rationem voluntarii, cuius oportet principium in ipso esse, sicut
supra dictum est. Unde sequeretur quod diligere non esset
voluntarium. Quod implicat contradictionem, cum amor de sui ratione
importet quod sit actus voluntatis. Similiter etiam non potest dici
quod sic moveat spiritus sanctus voluntatem ad actum diligendi sicut
movetur instrumentum quod, etsi sit principium actus, non tamen est in
ipso agere vel non agere. Sic enim etiam tolleretur ratio voluntarii,
et excluderetur ratio meriti, cum tamen supra habitum sit quod dilectio
caritatis est radix merendi. Sed oportet quod sic voluntas moveatur a
spiritu sancto ad diligendum quod etiam ipsa sit efficiens hunc actum.
Nullus autem actus perfecte producitur ab aliqua potentia activa nisi
sit ei connaturalis per aliquam formam quae sit principium actionis.
Unde Deus, qui omnia movet ad debitos fines, singulis rebus indidit
formas per quas inclinantur ad fines sibi praestitutos a Deo, et
secundum hoc disponit omnia suaviter, ut dicitur Sap. VIII.
Manifestum est autem quod actus caritatis excedit naturam potentiae
voluntatis. Nisi ergo aliqua forma superadderetur naturali potentiae
per quam inclinaretur ad dilectionis actum, secundum hoc esset actus
iste imperfectior actibus naturalibus et actibus aliarum virtutum, nec
esset facilis et delectabilis. Quod patet esse falsum, quia nulla
virtus habet tantam inclinationem ad suum actum sicut caritas, nec
aliqua ita delectabiliter operatur. Unde maxime necesse est quod ad
actum caritatis existat in nobis aliqua habitualis forma superaddita
potentiae naturali, inclinans ipsam ad caritatis actum, et faciens eam
prompte et delectabiliter operari.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa essentia divina caritas est, sicut
et sapientia est, et sicut bonitas est. Unde sicut dicimur boni
bonitate quae Deus est, et sapientes sapientia quae Deus est, quia
bonitas qua formaliter boni sumus est participatio quaedam divinae
bonitatis, et sapientia qua formaliter sapientes sumus est participatio
quaedam divinae sapientiae; ita etiam caritas qua formaliter diligimus
proximum est quaedam participatio divinae caritatis. Hic enim modus
loquendi consuetus est apud Platonicos, quorum doctrinis Augustinus
fuit imbutus. Quod quidam non advertentes ex verbis eius sumpserunt
occasionem errandi.
Ad secundum dicendum quod Deus est vita effective et animae per
caritatem et corporis per animam, sed formaliter caritas est vita
animae, sicut et anima corporis. Unde per hoc potest concludi quod,
sicut anima immediate unitur corpori, ita caritas animae.
Ad tertium dicendum quod caritas operatur formaliter. Efficacia autem
formae est secundum virtutem agentis qui inducit formam. Et ideo quod
caritas non est vanitas, sed facit effectum infinitum dum coniungit
animam Deo iustificando ipsam, hoc demonstrat infinitatem virtutis
divinae, quae est caritatis auctor.
|
|