|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas non sit virtus.
Caritas enim est amicitia quaedam. Sed amicitia a philosophis non
ponitur virtus, ut in libro Ethic. patet, neque enim connumeratur
inter virtutes morales neque inter intellectuales. Ergo etiam neque
caritas est virtus.
2. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in I de
caelo. Sed caritas non est ultimum; sed magis gaudium et pax. Ergo
videtur quod caritas non sit virtus; sed magis gaudium et pax.
3. Praeterea, omnis virtus est quidam habitus accidentalis. Sed
caritas non est habitus accidentalis, cum sit nobilior ipsa anima;
nullum autem accidens est nobilius subiecto. Ergo caritas non est
virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles.,
caritas est virtus quae, cum nostra rectissima affectio est, coniungit
nos Deo, qua eum diligimus.
Respondeo dicendum quod humani actus bonitatem habent secundum quod
regulantur debita regula et mensura, et ideo humana virtus, quae est
principium omnium bonorum actuum hominis, consistit in attingendo
regulam humanorum actuum. Quae quidem est duplex, ut supra dictum
est, scilicet humana ratio, et ipse Deus. Unde sicut virtus moralis
definitur per hoc quod est secundum rationem rectam, ut patet in II
Ethic., ita etiam attingere Deum constituit rationem virtutis,
sicut etiam supra dictum est de fide et spe. Unde, cum caritas
attingit Deum, quia coniungit nos Deo, ut patet per auctoritatem
Augustini inductam; consequens est caritatem esse virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in VIII Ethic. non negat
amicitiam esse virtutem, sed dicit quod est virtus vel cum virtute.
Posset enim dici quod est virtus moralis circa operationes quae sunt ad
alium, sub alia tamen ratione quam iustitia. Nam iustitia est circa
operationes quae sunt ad alium sub ratione debiti legalis, amicitia
autem sub ratione cuiusdam debiti amicabilis et moralis, vel magis sub
ratione beneficii gratuiti, ut patet per philosophum, in VIII
Ethic. Potest tamen dici quod non est virtus per se ab aliis
distincta. Non enim habet rationem laudabilis et honesti nisi ex
obiecto, secundum scilicet quod fundatur super honestate virtutum,
quod patet ex hoc quod non quaelibet amicitia habet rationem laudabilis
et honesti, sicut patet in amicitia delectabilis et utilis. Unde
amicitia virtuosa magis est aliquid consequens ad virtutes quam sit
virtus. Nec est simile de caritate, quae non fundatur principaliter
super virtute humana, sed super bonitate divina.
Ad secundum dicendum quod eiusdem virtutis est diligere aliquem et
gaudere de illo, nam gaudium amorem consequitur, ut supra habitum
est, cum de passionibus ageretur. Et ideo magis ponitur virtus amor
quam gaudium, quod est amoris effectus. Ultimum autem quod ponitur in
ratione virtutis non importat ordinem effectus, sed magis ordinem
superexcessus cuiusdam, sicut centum librae excedunt sexaginta.
Ad tertium dicendum quod omne accidens secundum suum esse est inferius
substantia, quia substantia est ens per se, accidens autem in alio.
Sed secundum rationem suae speciei, accidens quidem quod causatur ex
principiis subiecti est indignius subiecto, sicut effectus causa.
Accidens autem quod causatur ex participatione alicuius superioris
naturae est dignius subiecto, inquantum est similitudo superioris
naturae, sicut lux diaphano. Et hoc modo caritas est dignior anima,
inquantum est participatio quaedam spiritus sancti.
|
|