|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit virtus
specialis. Dicit enim Hieronymus, ut breviter omnem virtutis
definitionem complectar, virtus est caritas, qua diligitur Deus et
proximus. Et Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod
virtus est ordo amoris. Sed nulla virtus specialis ponitur in
definitione virtutis communis. Ergo caritas non est specialis virtus.
2. Praeterea, illud quod se extendit ad opera omnium virtutum non
potest esse specialis virtus. Sed caritas se extendit ad opera omnium
virtutum, secundum illud I ad Cor. XIII, caritas patiens est,
benigna est, et cetera. Extendit etiam se ad omnia opera humana,
secundum illud I ad Cor. ult., omnia opera vestra in caritate
fiant. Ergo caritas non est specialis virtus.
3. Praeterea, praecepta legis respondent actibus virtutum. Sed
Augustinus, in libro de Perfect. Hum. Iust., dicit quod
generalis iussio est, diliges; et generalis prohibitio, non
concupisces. Ergo caritas est generalis virtus.
Sed contra, nullum generale connumeratur speciali. Sed caritas
connumeratur specialibus virtutibus, scilicet fidei et spei, secundum
illud I ad Cor. XIII, nunc autem manent fides, spes, caritas,
tria haec. Ergo caritas est virtus specialis.
Respondeo dicendum quod actus et habitus specificantur per obiecta, ut
ex supradictis patet. Proprium autem obiectum amoris est bonum, ut
supra habitum est. Et ideo ubi est specialis ratio boni, ibi est
specialis ratio amoris. Bonum autem divinum, inquantum est
beatitudinis obiectum, habet specialem rationem boni. Et ideo amor
caritatis, qui est amor huius boni, est specialis amor. Unde et
caritas est specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod caritas ponitur in definitione omnis
virtutis, non quia sit essentialiter omnis virtus, sed quia ab ea
dependent aliqualiter omnes virtutes, ut infra dicetur. Sicut etiam
prudentia ponitur in definitione virtutum moralium, ut patet in II et
VI Ethic., eo quod virtutes morales dependent a prudentia.
Ad secundum dicendum quod virtus vel ars ad quam pertinet finis
ultimus, imperat virtutibus vel artibus ad quas pertinent alii fines
secundarii, sicut militaris imperat equestri, ut dicitur in I
Ethic. Et ideo, quia caritas habet pro obiecto ultimum finem humanae
vitae, scilicet beatitudinem aeternam, ideo extendit se ad actus
totius humanae vitae per modum imperii, non quasi immediate eliciens
omnes actus virtutum.
Ad tertium dicendum quod praeceptum de diligendo dicitur esse iussio
generalis, quia ad hoc reducuntur omnia alia praecepta sicut ad finem,
secundum illud I ad Tim. I, finis praecepti caritas est.
|
|