|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit una
virtus. Habitus enim distinguuntur secundum obiecta. Sed duo sunt
obiecta caritatis, Deus et proximus, quae in infinitum ab invicem
distant. Ergo caritas non est una virtus.
2. Praeterea, diversae rationes obiecti diversificant habitum,
etiam si obiectum sit realiter idem, ut ex supradictis patet. Sed
multae sunt rationes diligendi Deum, quia ex singulis beneficiis eius
perceptis debitores sumus dilectionis ipsius. Ergo caritas non est una
virtus.
3. Praeterea, sub caritate includitur amicitia ad proximum. Sed
philosophus, in VIII Ethic., ponit diversas amicitiae species.
Ergo caritas non est una virtus, sed multiplicatur in diversas
species.
Sed contra, sicut obiectum fidei est Deus, ita et caritatis. Sed
fides est una virtus, propter unitatem divinae veritatis, secundum
illud ad Ephes. IV, una fides. Ergo etiam caritas est una
virtus, propter unitatem divinae bonitatis.
Respondeo dicendum quod caritas, sicut dictum est, est quaedam
amicitia hominis ad Deum. Diversae autem amicitiarum species
accipiuntur quidem uno modo secundum diversitatem finis, et secundum
hoc dicuntur tres species amicitiae, scilicet amicitia utilis,
delectabilis et honesti. Alio modo, secundum diversitatem
communicationum in quibus amicitiae fundantur, sicut alia species
amicitiae est consanguineorum, et alia concivium aut peregrinantium,
quarum una fundatur super communicatione naturali, aliae super
communicatione civili vel peregrinationis; ut patet per philosophum,
in VIII Ethic. Neutro autem istorum modorum caritas potest dividi
in plura. Nam caritatis finis est unus, scilicet divina bonitas.
Est etiam et una communicatio beatitudinis aeternae, super quam haec
amicitia fundatur. Unde relinquitur quod caritas est simpliciter una
virtus, non distincta in plures species.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa directe procederet si Deus et
proximus ex aequo essent caritatis obiecta. Hoc autem non est verum,
sed Deus est principale obiectum caritatis, proximus autem ex caritate
diligitur propter Deum.
Ad secundum dicendum quod caritate diligitur Deus propter seipsum.
Unde una sola ratio diligendi principaliter attenditur a caritate,
scilicet divina bonitas, quae est eius substantia, secundum illud
Psalm., confitemini domino, quoniam bonus. Aliae autem rationes ad
diligendum inducentes, vel debitum dilectionis facientes, sunt
secundariae et consequentes ex prima.
Ad tertium dicendum quod amicitiae humanae, de qua philosophus
loquitur, est diversus finis et diversa communicatio. Quod in
caritate locum non habet, ut dictum est. Et ideo non est similis
ratio.
|
|