|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit
excellentissima virtutum. Altioris enim potentiae altior est virtus,
sicut et altior operatio. Sed intellectus est altior voluntate, et
dirigit ipsam. Ergo fides, quae est in intellectu, est excellentior
caritate, quae est in voluntate.
2. Praeterea, illud per quod aliud operatur, videtur eo esse
inferius, sicut minister, per quem dominus aliquid operatur, est
inferior domino. Sed fides per dilectionem operatur, ut habetur ad
Gal. V. Ergo fides est excellentior caritate.
3. Praeterea, illud quod se habet ex additione ad aliud, videtur
esse perfectius. Sed spes videtur se habere ex additione ad
caritatem, nam caritatis obiectum est bonum, spei autem obiectum est
bonum arduum. Ergo spes est excellentior caritate.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. XIII, maior horum est
caritas.
Respondeo dicendum quod, cum bonum in humanis actibus attendatur
secundum quod regulantur debita regula, necesse est quod virtus
humana, quae est principium bonorum actuum, consistat in attingendo
humanorum actuum regulam. Est autem duplex regula humanorum actuum,
ut supra dictum est, scilicet ratio humana et Deus, sed Deus est
prima regula, a qua etiam humana ratio regulanda est. Et ideo
virtutes theologicae, quae consistunt in attingendo illam regulam
primam, eo quod earum obiectum est Deus, excellentiores sunt
virtutibus moralibus vel intellectualibus, quae consistunt in
attingendo rationem humanam. Propter quod oportet quod etiam inter
ipsas virtutes theologicas illa sit potior quae magis Deum attingit.
Semper autem id quod est per se magis est eo quod est per aliud.
Fides autem et spes attingunt quidem Deum secundum quod ex ipso
provenit nobis vel cognitio veri vel adeptio boni, sed caritas attingit
ipsum Deum ut in ipso sistat, non ut ex eo aliquid nobis proveniat.
Et ideo caritas est excellentior fide et spe; et per consequens
omnibus aliis virtutibus. Sicut etiam prudentia, quae attingit
rationem secundum se, est excellentior quam aliae virtutes morales,
quae attingunt rationem secundum quod ex ea medium constituitur in
operationibus vel passionibus humanis.
Ad primum ergo dicendum quod operatio intellectus completur secundum
quod intellectum est in intelligente, et ideo nobilitas operationis
intellectualis attenditur secundum mensuram intellectus. Operatio
autem voluntatis, et cuiuslibet virtutis appetitivae, perficitur in
inclinatione appetentis ad rem sicut ad terminum. Ideo dignitas
operationis appetitivae attenditur secundum rem quae est obiectum
operationis. Ea autem quae sunt infra animam nobiliori modo sunt in
anima quam in seipsis, quia unumquodque est in aliquo per modum eius in
quo est, ut habetur in libro de causis, quae vero sunt supra animam
nobiliori modo sunt in seipsis quam sint in anima. Et ideo eorum quae
sunt infra nos nobilior est cognitio quam dilectio, propter quod
philosophus, in X Ethic., praetulit virtutes intellectuales
moralibus. Sed eorum quae sunt supra nos, et praecipue dilectio
Dei, cognitioni praefertur. Et ideo caritas est excellentior fide.
Ad secundum dicendum quod fides non operatur per dilectionem sicut per
instrumentum, ut dominus per servum; sed sicut per formam propriam.
Et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod idem bonum est obiectum caritatis et spei,
sed caritas importat unionem ad illud bonum, spes autem distantiam
quandam ab eo. Et inde est quod caritas non respicit illud bonum ut
arduum sicut spes, quod enim iam unitum est non habet rationem ardui.
Et ex hoc apparet quod caritas est perfectior spe.
|
|