|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod sine caritate possit
esse aliqua vera virtus. Virtutis enim proprium est bonum actum
producere. Sed illi qui non habent caritatem faciunt aliquos bonos
actus, puta dum nudum vestiunt, famelicum pascunt et similia
operantur. Ergo sine caritate potest esse aliqua vera virtus.
2. Praeterea, caritas non potest esse sine fide, procedit enim ex
fide non ficta, ut apostolus dicit, I Tim. I. Sed in infidelibus
potest esse vera castitas, dum concupiscentias cohibent; et vera
iustitia, dum recte iudicant. Ergo vera virtus potest esse sine
caritate.
3. Praeterea, scientia et ars quaedam virtutes sunt, ut patet in
VI Ethic. Sed huiusmodi inveniuntur in hominibus peccatoribus non
habentibus caritatem. Ergo vera virtus potest esse sine caritate.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, si
distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero
corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi
prodest. Sed virtus vera multum prodest, secundum illud Sap.
VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem,
quibus in vita nihil est utilius hominibus. Ergo sine caritate vera
virtus esse non potest.
Respondeo dicendum quod virtus ordinatur ad bonum, ut supra habitum
est. Bonum autem principaliter est finis, nam ea quae sunt ad finem
non dicuntur bona nisi in ordine ad finem. Sicut ergo duplex est
finis, unus ultimus et alius proximus, ita etiam est duplex bonum,
unum quidem ultimum, et aliud proximum et particulare. Ultimum quidem
et principale bonum hominis est Dei fruitio, secundum illud Psalm.,
mihi adhaerere Deo bonum est, et ad hoc ordinatur homo per caritatem.
Bonum autem secundarium et quasi particulare hominis potest esse
duplex, unum quidem quod est vere bonum, utpote ordinabile, quantum
est in se, ad principale bonum, quod est ultimus finis; aliud autem
est bonum apparens et non verum, quia abducit a finali bono. Sic
igitur patet quod virtus vera simpliciter est illa quae ordinat ad
principale bonum hominis, sicut etiam philosophus, in VII
Physic., dicit quod virtus est dispositio perfecti ad optimum. Et
sic nulla vera virtus potest esse sine caritate. Sed si accipiatur
virtus secundum quod est in ordine ad aliquem finem particularem, sic
potest aliqua virtus dici sine caritate, inquantum ordinatur ad aliquod
particulare bonum. Sed si illud particulare bonum non sit verum
bonum, sed apparens, virtus etiam quae est in ordine ad hoc bonum non
erit vera virtus, sed falsa similitudo virtutis, sicut non est vera
virtus avarorum prudentia, qua excogitant diversa genera lucellorum;
et avarorum iustitia, qua gravium damnorum metu contemnunt aliena; et
avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent
appetitum; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius, per mare
pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes, ut Augustinus dicit, in
IV Lib. contra Iulian. Si vero illud bonum particulare sit verum
bonum, puta conservatio civitatis vel aliquid huiusmodi, erit quidem
vera virtus, sed imperfecta, nisi referatur ad finale et perfectum
bonum. Et secundum hoc simpliciter vera virtus sine caritate esse non
potest.
Ad primum ergo dicendum quod actus alicuius caritate carentis potest
esse duplex. Unus quidem secundum hoc quod caritate caret, utpote cum
facit aliquid in ordine ad id per quod caret caritate. Et talis actus
semper est malus, sicut Augustinus dicit, in IV contra Iulian.,
quod actus infidelis, inquantum est infidelis, semper est peccatum;
etiam si nudum operiat vel quidquid aliud huiusmodi faciat, ordinans ad
finem suae infidelitatis. Alius autem potest esse actus carentis
caritate non secundum id quod caritate caret, sed secundum quod habet
aliquod aliud donum Dei, vel fidem vel spem, vel etiam naturae
bonum, quod non totum per peccatum tollitur, ut supra dictum est. Et
secundum hoc sine caritate potest quidem esse aliquis actus bonus ex suo
genere, non tamen perfecte bonus, quia deest debita ordinatio ad
ultimum finem.
Ad secundum dicendum quod, cum finis se habeat in agibilibus sicut
principium in speculativis, sicut non potest esse simpliciter vera
scientia si desit recta aestimatio de primo et indemonstrabili
principio; ita non potest esse simpliciter vera iustitia aut vera
castitas si desit ordinatio debita ad finem, quae est per caritatem,
quantumcumque aliquis se recte circa alia habeat.
Ad tertium dicendum quod scientia et ars de sui ratione important
ordinem ad aliquod particulare bonum, non autem ultimum finem humanae
vitae, sicut virtutes morales, quae simpliciter faciunt hominem
bonum, ut supra dictum est. Et ideo non est similis ratio.
|
|