|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit forma
virtutum. Forma enim alicuius rei vel est exemplaris, vel est
essentialis. Sed caritas non est forma exemplaris virtutum aliarum,
quia sic oporteret quod aliae virtutes essent eiusdem speciei cum ipsa.
Similiter etiam non est forma essentialis aliarum virtutum, quia non
distingueretur ab aliis. Ergo nullo modo est forma virtutum.
2. Praeterea, caritas comparatur ad alias virtutes ut radix et
fundamentum, secundum illud Ephes. III, in caritate radicati et
fundati. Radix autem vel fundamentum non habet rationem formae, sed
magis rationem materiae, quia est prima pars in generatione. Ergo
caritas non est forma virtutum.
3. Praeterea, forma et finis et efficiens non incidunt in idem
numero, ut patet in II Physic. Sed caritas dicitur finis et mater
virtutum. Ergo non debet dici forma virtutum.
Sed contra est quod Ambrosius dicit caritatem esse formam virtutum.
Respondeo dicendum quod in moralibus forma actus attenditur
principaliter ex parte finis, cuius ratio est quia principium moralium
actuum est voluntas, cuius obiectum et quasi forma est finis. Semper
autem forma actus consequitur formam agentis. Unde oportet quod in
moralibus id quod dat actui ordinem ad finem, det ei et formam.
Manifestum est autem secundum praedicta quod per caritatem ordinantur
actus omnium aliarum virtutum ad ultimum finem. Et secundum hoc ipsa
dat formam actibus omnium aliarum virtutum. Et pro tanto dicitur esse
forma virtutum, nam et ipsae virtutes dicuntur in ordine ad actus
formatos.
Ad primum ergo dicendum quod caritas dicitur esse forma aliarum
virtutum non quidem exemplariter aut essentialiter, sed magis
effective, inquantum scilicet omnibus formam imponit secundum modum
praedictum.
Ad secundum dicendum quod caritas comparatur fundamento et radici
inquantum ex ea sustentantur et nutriuntur omnes aliae virtutes, et non
secundum rationem qua fundamentum et radix habent rationem causae
materialis.
Ad tertium dicendum quod caritas dicitur finis aliarum virtutum quia
omnes alias virtutes ordinat ad finem suum. Et quia mater est quae in
se concipit ex alio, ex hac ratione dicitur mater aliarum virtutum,
quia ex appetitu finis ultimi concipit actus aliarum virtutum,
imperando ipsos.
|
|