|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur tres gradus caritatis, scilicet caritas incipiens,
proficiens et perfecta. Inter principium enim caritatis et eius
ultimam perfectionem sunt multi gradus medii. Non ergo unum solum
medium debuit poni.
2. Praeterea, statim cum caritas incipit esse, incipit etiam
proficere non ergo debet distingui caritas proficiens a caritate
incipiente.
3. Praeterea, quantumcumque aliquis habeat in hoc mundo caritatem
perfectam, potest etiam eius caritas augeri, ut dictum est. Sed
caritatem augeri est ipsam proficere. Ergo caritas perfecta non debet
distingui a caritate proficiente. Inconvenienter igitur praedicti tres
gradus caritatis assignantur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Prim. Canonic.
Ioan., caritas cum fuerit nata, nutritur, quod pertinet ad
incipientes; cum fuerit nutrita, roboratur, quod pertinet ad
proficientes; cum fuerit roborata, perficitur, quod pertinet ad
perfectos. Ergo est triplex gradus caritatis.
Respondeo dicendum quod spirituale augmentum caritatis considerari
potest quantum ad aliquid simile corporali hominis augmento. Quod
quidem quamvis in plurimas partes distingui possit, habet tamen aliquas
determinatas distinctiones secundum determinatas actiones vel studia ad
quae homo perducitur per augmentum, sicut infantilis aetas dicitur
antequam habeat usum rationis; postea autem distinguitur alius status
hominis quando iam incipit loqui et ratione uti; iterum tertius status
eius est pubertatis, quando iam incipit posse generare; et sic inde
quousque perveniatur ad perfectum. Ita etiam et diversi gradus
caritatis distinguuntur secundum diversa studia ad quae homo perducitur
per caritatis augmentum. Nam primo quidem incumbit homini studium
principale ad recedendum a peccato et resistendum concupiscentiis eius,
quae in contrarium caritatis movent. Et hoc pertinet ad incipientes,
in quibus caritas est nutrienda vel fovenda ne corrumpatur. Secundum
autem studium succedit, ut homo principaliter intendat ad hoc quod in
bono proficiat. Et hoc studium pertinet ad proficientes, qui ad hoc
principaliter intendunt ut in eis caritas per augmentum roboretur.
Tertium autem studium est ut homo ad hoc principaliter intendat ut Deo
inhaereat et eo fruatur. Et hoc pertinet ad perfectos, qui cupiunt
dissolvi et esse cum Christo. Sicut etiam videmus in motu corporali
quod primum est recessus a termino; secundum autem est appropinquatio
ad alium terminum; tertium autem quies in termino.
Ad primum ergo dicendum quod omnis illa determinata distinctio quae
potest accipi in augmento caritatis, comprehenditur sub istis tribus
quae dicta sunt. Sicut etiam omnis divisio continuorum comprehenditur
sub tribus his, principio, medio et fine; ut philosophus dicit, in
I de caelo.
Ad secundum dicendum quod illis in quibus caritas incipit, quamvis
proficiant, principalior tamen cura imminet ut resistant peccatis,
quorum impugnatione inquietantur. Sed postea, hanc impugnationem
minus sentientes, iam quasi securius ad profectum intendunt; ex una
tamen parte facientes opus, et ex alia parte habentes manum ad
gladium, ut dicitur in Esdra de aedificatoribus Ierusalem.
Ad tertium dicendum quod perfecti etiam in caritate proficiunt, sed
non est ad hoc principalis eorum cura, sed iam eorum studium circa hoc
maxime versatur ut Deo inhaereant. Et quamvis hoc etiam quaerant et
incipientes et proficientes, tamen magis sentiunt circa alia
sollicitudinem, incipientes quidem de vitatione peccatorum,
proficientes vero de profectu virtutum.
|
|