|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod caritas possit diminui.
Contraria enim nata sunt fieri circa idem. Sed diminutio et augmentum
sunt contraria. Cum igitur caritas augeatur, ut dictum est supra,
videtur quod etiam possit diminui.
2. Praeterea, Augustinus, X Confess., ad Deum loquens,
dicit, minus te amat qui tecum aliquid amat. Et in libro
octogintatrium quaest. dicit quod nutrimentum caritatis est diminutio
cupiditatis, ex quo videtur quod etiam e converso augmentum cupiditatis
sit diminutio caritatis. Sed cupiditas, qua amatur aliquid aliud quam
Deus, potest in homine crescere. Ergo caritas potest diminui.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, VIII super Gen. ad
Litt., non ita Deus operatur hominem iustum iustificando eum, ut,
si abscesserit, maneat in absente quod fecit, ex quo potest accipi
quod eodem modo Deus operatur in homine caritatem eius conservando,
quo operatur primo ei caritatem infundendo. Sed in prima caritatis
infusione minus se praeparanti Deus minorem caritatem infundit. Ergo
etiam in conservatione caritatis minus se praeparanti minorem caritatem
conservat. Potest ergo caritas diminui.
Sed contra est quod caritas in Scriptura igni comparatur, secundum
illud Cant. VIII, lampades eius, scilicet caritatis, lampades
ignis atque flammarum. Sed ignis, quandiu manet, semper ascendit.
Ergo caritas, quandiu manet, ascendere potest; sed descendere,
idest diminui, non potest.
Respondeo dicendum quod quantitas caritatis quam habet in comparatione
ad obiectum proprium, minui non potest, sicut nec augeri, ut supra
dictum est. Sed cum augeatur secundum quantitatem quam habet per
comparationem ad subiectum, hic oportet considerare utrum ex hac parte
diminui possit. Si autem diminuatur, oportet quod vel diminuatur per
aliquem actum; vel per solam cessationem ab actu. Per cessationem
quidem ab actu diminuuntur virtutes ex actibus acquisitae, et quandoque
etiam corrumpuntur, ut supra dictum est, unde de amicitia philosophus
dicit, in VIII Ethic., quod multas amicitias inappellatio
solvit, idest non appellare amicum vel non colloqui ei. Sed hoc ideo
est quia conservatio uniuscuiusque rei dependet ex sua causa; causa
autem virtutis acquisitae est actus humanus; unde, cessantibus humanis
actibus, virtus acquisita diminuitur et tandem totaliter corrumpitur.
Sed hoc in caritate locum non habet, quia caritas non causatur ab
humanis actibus, sed solum a Deo, ut supra dictum est. Unde
relinquitur quod etiam cessante actu, propter hoc nec diminuitur nec
corrumpitur, si desit peccatum in ipsa cessatione. Relinquitur ergo
quod diminutio caritatis non possit causari nisi vel a Deo, vel ab
aliquo peccato. A Deo quidem non causatur aliquis defectus in nobis
nisi per modum poenae, secundum quod subtrahit gratiam in poenam
peccati. Unde nec ei competit diminuere caritatem nisi per modum
poenae. Poena autem debetur peccato. Unde relinquitur quod, si
caritas diminuatur, quod causa diminutionis eius sit peccatum, vel
effective vel meritorie. Neutro autem modo peccatum mortale diminuit
caritatem, sed totaliter corrumpit ipsam, et effective, quia omne
peccatum mortale contrariatur caritati, ut infra dicetur; et etiam
meritorie, quia qui peccando mortaliter aliquid contra caritatem agit,
dignum est ut Deus ei subtrahat caritatem. Similiter etiam nec per
peccatum veniale caritas diminui potest, neque effective, neque
meritorie. Effective quidem non, quia ad ipsam caritatem non
attingit. Caritas enim est circa finem ultimum, veniale autem
peccatum est quaedam inordinatio circa ea quae sunt ad finem. Non
autem diminuitur amor finis ex hoc quod aliquis inordinationem aliquam
committit circa ea quae sunt ad finem, sicut aliquando contingit quod
aliqui infirmi, multum amantes sanitatem, inordinate tamen se habent
circa diaetae observationem; sicut etiam et in speculativis falsae
opiniones circa ea quae deducuntur ex principiis, non diminuunt
certitudinem principiorum. Similiter etiam veniale peccatum non
meretur diminutionem caritatis. Cum enim aliquis delinquit in minori,
non meretur detrimentum pati in maiori. Deus enim non plus se avertit
ab homine quam homo se avertit ab ipso. Unde qui inordinate se habet
circa ea quae sunt ad finem, non meretur detrimentum pati in caritate,
per quam ordinatur ad ultimum finem. Unde consequens est quod caritas
nullo modo diminui possit, directe loquendo. Potest tamen indirecte
dici diminutio caritatis dispositio ad corruptionem ipsius, quae fit
vel per peccata venialia; vel etiam per cessationem ab exercitio operum
caritatis.
Ad primum ergo dicendum quod contraria sunt circa idem quando subiectum
aequaliter se habet ad utrumque contrariorum. Sed caritas non eodem
modo se habet ad augmentum et diminutionem, potest enim habere causam
augentem, sed non potest habere causam minuentem, sicut dictum est.
Unde ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod duplex est cupiditas. Una quidem qua finis
in creaturis constituitur. Et haec totaliter mortificat caritatem,
cum sit venenum ipsius, ut Augustinus dicit ibidem. Et hoc facit
quod Deus minus ametur, scilicet quam debet amari ex caritate, non
quidem caritatem diminuendo, sed eam totaliter tollendo. Et sic
intelligendum est quod dicitur, minus te amat qui tecum aliquid amat,
subditur enim, quod non propter te amat. Quod non contingit in
peccato veniali, sed solum in mortali, quod enim amatur in peccato
veniali, propter Deum amatur habitu, etsi non actu. Est autem alia
cupiditas venialis peccati, quae semper diminuitur per caritatem, sed
tamen talis cupiditas caritatem diminuere non potest, ratione iam
dicta.
Ad tertium dicendum quod in infusione caritatis requiritur motus liberi
arbitrii, sicut supra dictum est. Et ideo illud quod diminuit
intensionem liberi arbitrii, dispositive operatur ad hoc quod caritas
infundenda sit minor. Sed ad conservationem caritatis non requiritur
motus liberi arbitrii, alioquin non remaneret in dormientibus. Unde
per impedimentum intensionis motus liberi arbitrii non diminuitur
caritas.
|
|