|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod caritas semel habita
non possit amitti. Si enim amittitur, non amittitur nisi propter
peccatum. Sed ille qui habet caritatem non potest peccare. Dicitur
enim I Ioan. III, omnis enim qui natus est ex Deo, peccatum non
facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam
ex Deo natus est. Caritatem autem non habent nisi filii Dei, ipsa
enim est quae distinguit inter filios regni et filios perditionis, ut
Augustinus dicit, in XV de Trin. Ergo ille qui habet caritatem
non potest eam amittere.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in VIII de Trin., quod
dilectio, si non est vera, dilectio dicenda non est. Sed sicut ipse
dicit in Epist. ad Iulianum comitem, caritas quae deseri potest,
nunquam vera fuit. Ergo neque caritas fuit. Si ergo caritas semel
habeatur, nunquam amittitur.
3. Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, quod amor
Dei magna operatur, si est, si desinit operari, caritas non est.
Sed nullus magna operando amittit caritatem. Ergo, si caritas
insit, amitti non potest.
4. Praeterea, liberum arbitrium non inclinatur ad peccatum nisi per
aliquod motivum ad peccandum. Sed caritas excludit omnia motiva ad
peccandum, et amorem sui, et cupiditatem, et quidquid aliud huiusmodi
est. Ergo caritas amitti non potest.
Sed contra est quod dicitur Apoc. II, habeo adversum te pauca,
quod caritatem primam reliquisti.
Respondeo dicendum quod per caritatem spiritus sanctus in nobis
habitat, ut ex supradictis patet. Tripliciter ergo possumus
considerare caritatem. Uno modo, ex parte spiritus sancti moventis
animam ad diligendum Deum. Et ex hac parte caritas impeccabilitatem
habet ex virtute spiritus sancti, qui infallibiliter operatur
quodcumque voluerit. Unde impossibile est haec duo simul esse vera,
quod spiritus sanctus aliquem velit movere ad actum caritatis, et quod
ipse caritatem amittat peccando, nam donum perseverantiae computatur
inter beneficia Dei quibus certissime liberantur quicumque liberantur,
ut Augustinus dicit, in libro de Praed. Sanct. Alio modo potest
considerari caritas secundum propriam rationem. Et sic caritas non
potest nisi illud quod pertinet ad caritatis rationem. Unde caritas
nullo modo potest peccare, sicut nec calor potest infrigidare; et
sicut etiam iniustitia non potest bonum facere, ut Augustinus dicit,
in libro de Serm. Dom. in monte. Tertio modo potest considerari
caritas ex parte subiecti, quod est vertibile secundum arbitrii
libertatem. Potest autem attendi comparatio caritatis ad hoc subiectum
et secundum universalem rationem qua comparatur forma ad materiam; et
secundum specialem rationem qua comparatur habitus ad potentiam. Est
autem de ratione formae quod sit in subiecto amissibiliter quando non
replet totam potentialitatem materiae, sicut patet in formis
generabilium et corruptibilium. Quia materia horum sic recipit unam
formam quod remanet in ea potentia ad aliam formam, quasi non repleta
tota materiae potentialitate per unam formam; et ideo una forma potest
amitti per acceptionem alterius. Sed forma corporis caelestis, quia
replet totam materiae potentialitatem, ita quod non remanet in ea
potentia ad aliam formam, inamissibiliter inest. Sic igitur caritas
patriae, quia replet totam potentialitatem rationalis mentis,
inquantum scilicet omnis actualis motus eius fertur in Deum,
inamissibiliter habetur. Caritas autem viae non sic replet
potentialitatem sui subiecti, quia non semper actu fertur in Deum.
Unde quando actu in Deum non fertur, potest aliquid occurrere per
quod caritas amittatur. Habitui vero proprium est ut inclinet
potentiam ad agendum quod convenit habitui inquantum facit id videri
bonum quod ei convenit, malum autem quod ei repugnat. Sicut enim
gustus diiudicat sapores secundum suam dispositionem, ita mens hominis
diiudicat de aliquo faciendo secundum suam habitualem dispositionem,
unde et philosophus dicit, in III Ethic., quod qualis unusquisque
est, talis finis videtur ei. Ibi ergo caritas inamissibiliter
habetur, ubi id quod convenit caritati non potest videri nisi bonum,
scilicet in patria, ubi Deus videtur per essentiam, quae est ipsa
essentia bonitatis. Et ideo caritas patriae amitti non potest.
Caritas autem viae, in cuius statu non videtur ipsa Dei essentia,
quae est essentia bonitatis, potest amitti.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur secundum
potestatem spiritus sancti, cuius conservatione a peccato immunes
redduntur quos ipse movet quantum ipse voluerit.
Ad secundum dicendum quod caritas quae deseri potest ex ipsa ratione
caritatis, vera caritas non est. Hoc enim esset si hoc in suo amore
haberet, quod ad tempus amaret et postea amare desineret quod non esset
verae dilectionis. Sed si caritas amittatur ex mutabilitate subiecti,
contra propositum caritatis, quod in suo actu includitur; hoc non
repugnat veritati caritatis.
Ad tertium dicendum quod amor Dei semper magna operatur in proposito,
quod pertinet ad rationem caritatis. Non tamen semper magna operatur
in actu, propter conditionem subiecti.
Ad quartum dicendum quod caritas, secundum rationem sui actus,
excludit omne motivum ad peccandum. Sed quandoque contingit quod
caritas actu non agit. Et tunc potest intervenire aliquod motivum ad
peccandum, cui si consentiatur, caritas amittitur.
|
|