|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod caritas non amittatur
per unum actum peccati mortalis. Dicit enim Origenes, in I
Periarch., si aliquando satietas capit aliquem ex his qui in summo
perfectoque constiterint gradu, non arbitror quod ad subitum quis
evacuetur aut decidat, sed paulatim ac per partes eum decidere necesse
est. Sed homo decidit caritatem amittens. Ergo caritas non amittitur
per unum solum actum peccati mortalis.
2. Praeterea, Leo Papa dicit, in Serm. de passione, alloquens
Petrum, vidit in te dominus non fidem victam, non dilectionem
aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundavit fletus, ubi non
defecit affectus, et fons caritatis lavit verba formidinis. Et ex hoc
accepit Bernardus quod dixit in Petro caritatem non fuisse extinctam,
sed sopitam. Sed Petrus, negando Christum, peccavit mortaliter.
Ergo caritas non amittitur per unum actum peccati mortalis.
3. Praeterea, caritas est fortior quam virtus acquisita. Sed
habitus virtutis acquisitae non tollitur per unum actum peccati
contrarium. Ergo multo minus caritas tollitur per unum actum peccati
mortalis contrarium.
4. Praeterea, caritas importat dilectionem Dei et proximi. Sed
aliquis committens aliquod peccatum mortale retinet dilectionem Dei et
proximi, ut videtur, inordinatio enim affectionis circa ea quae sunt
ad finem non tollit amorem finis, ut supra dictum est. Ergo potest
remanere caritas ad Deum, existente peccato mortali per inordinatam
affectionem circa aliquod temporale bonum.
5. Praeterea, virtutis theologicae obiectum est ultimus finis. Sed
aliae virtutes theologicae, scilicet fides et spes, non excluduntur
per unum actum peccati mortalis, immo remanent informes. Ergo etiam
caritas potest remanere informis, etiam uno peccato mortali
perpetrato.
Sed contra, per peccatum mortale fit homo dignus morte aeterna,
secundum illud Rom. VI, stipendia peccati mors. Sed quilibet
habens caritatem habet meritum vitae aeternae, dicitur enim Ioan.
XIV, si quis diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam
eum, et manifestabo ei meipsum; in qua quidem manifestatione vita
aeterna consistit, secundum illud Ioan. XVII, haec est vita
aeterna, ut cognoscant te, verum Deum, et quem misisti, Iesum
Christum. Nullus autem potest esse simul dignus vita aeterna et morte
aeterna. Ergo impossibile est quod aliquis habeat caritatem cum
peccato mortali. Tollitur ergo caritas per unum actum peccati
mortalis.
Respondeo dicendum quod unum contrarium per aliud contrarium
superveniens tollitur. Quilibet autem actus peccati mortalis
contrariatur caritati secundum propriam rationem, quae consistit in hoc
quod Deus diligatur super omnia, et quod homo totaliter se illi
subiiciat, omnia sua referendo in ipsum. Est igitur de ratione
caritatis ut sic diligat Deum quod in omnibus velit se ei subiicere,
et praeceptorum eius regulam in omnibus sequi, quidquid enim
contrariatur praeceptis eius, manifeste contrariatur caritati. Unde
de se habet quod caritatem excludere possit. Et si quidem caritas
esset habitus acquisitus ex virtute subiecti dependens, non oporteret
quod statim per unum actum contrarium tolleretur. Actus enim non
directe contrariatur habitui, sed actui, conservatio autem habitus in
subiecto non requirit continuitatem actus, unde ex superveniente
contrario actu non statim habitus acquisitus excluditur. Sed caritas,
cum sit habitus infusus, dependet ex actione Dei infundentis, qui sic
se habet in infusione et conservatione caritatis sicut sol in
illuminatione aeris, ut dictum est. Et ideo, sicut lumen statim
cessaret esse in aere quod aliquod obstaculum poneretur illuminationi
solis, ita etiam caritas statim deficit esse in anima quod aliquod
obstaculum ponitur influentiae caritatis a Deo in animam. Manifestum
est autem quod per quodlibet mortale peccatum, quod divinis praeceptis
contrariatur, ponitur praedictae infusioni obstaculum, quia ex hoc
ipso quod homo eligendo praefert peccatum divinae amicitiae, quae
requirit ut Dei voluntatem sequamur, consequens est ut statim per unum
actum peccati mortalis habitus caritatis perdatur. Unde et Augustinus
dicit, VIII super Gen. ad Litt., quod homo, Deo sibi
praesente, illuminatur; absente autem, continuo tenebratur; a quo
non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Origenis potest uno modo sic
intelligi quod homo qui est in statu perfecto non subito procedit in
actum peccati mortalis, sed ad hoc disponitur per aliquam negligentiam
praecedentem. Unde et peccata venialia dicuntur esse dispositio ad
mortale, sicut supra dictum est. Sed tamen per unum actum peccati
mortalis, si eum commiserit, decidit, caritate amissa. Sed quia
ipse subdit, si aliquis brevis lapsus acciderit, et cito resipiscat,
non penitus ruere videtur, potest aliter dici quod ipse intelligit eum
penitus evacuari et decidere qui sic decidit ut ex malitia peccet.
Quod non statim in viro perfecto a principio contingit.
Ad secundum dicendum quod caritas amittitur dupliciter. Uno modo,
directe, per actualem contemptum. Et hoc modo Petrus caritatem non
amisit. Alio modo, indirecte, quando committitur aliquod contrarium
caritati propter aliquam passionem concupiscentiae vel timoris. Et hoc
modo Petrus, contra caritatem faciens, caritatem amisit, sed eam
cito recuperavit.
Ad quartum dicendum quod non quaelibet inordinatio affectionis quae est
circa ea quae sunt ad finem, idest circa bona creata, constituit
peccatum mortale, sed solum quando est talis inordinatio quae repugnat
divinae voluntati. Et hoc directe contrariatur caritati, ut dictum
est.
Ad quintum dicendum quod caritas importat unionem quandam ad Deum,
non autem fides neque spes. Omne autem peccatum mortale consistit in
aversione a Deo, ut supra dictum est. Et ideo omne peccatum mortale
contrariatur caritati. Non autem omne peccatum mortale contrariatur
fidei vel spei, sed quaedam determinata peccata, per quae habitus
fidei et spei tollitur, sicut et per omne peccatum mortale habitus
caritatis. Unde patet quod caritas non potest remanere informis, cum
sit ultima forma virtutum, ex hoc quod respicit Deum in ratione finis
ultimi, ut dictum est.
|
|