|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit
subiectum caritatis. Caritas enim amor quidam est. Sed amor,
secundum philosophum, est in concupiscibili. Ergo et caritas est in
concupiscibili, et non in voluntate.
2. Praeterea, caritas est principalissima virtutum, ut supra dictum
est. Sed subiectum virtutis est ratio. Ergo videtur quod caritas sit
in ratione, et non in voluntate.
3. Praeterea, caritas se extendit ad omnes actus humanos, secundum
illud I ad Cor. ult., omnia vestra in caritate fiant. Sed
principium humanorum actuum est liberum arbitrium. Ergo videtur quod
caritas maxime sit in libero arbitrio sicut in subiecto, et non in
voluntate.
Sed contra est quod obiectum caritatis est bonum, quod etiam est
obiectum voluntatis. Ergo caritas est in voluntate sicut in subiecto.
Respondeo dicendum quod, cum duplex sit appetitus, scilicet
sensitivus et intellectivus, qui dicitur voluntas, ut in primo habitum
est; utriusque obiectum est bonum, sed diversimode. Nam obiectum
appetitus sensitivi est bonum per sensum apprehensum, obiectum vero
appetitus intellectivi, vel voluntatis, est bonum sub communi ratione
boni, prout est apprehensibile ab intellectu. Caritatis autem
obiectum non est aliquod bonum sensibile, sed bonum divinum, quod solo
intellectu cognoscitur. Et ideo caritatis subiectum non est appetitus
sensitivus, sed appetitus intellectivus, idest voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod concupiscibilis est pars appetitus
sensitivi, non autem appetitus intellectivi, ut in primo ostensum
est. Unde amor qui est in concupiscibili est amor sensitivi boni. Ad
bonum autem divinum, quod est intelligibile, concupiscibilis se
extendere non potest, sed sola voluntas. Et ideo concupiscibilis
subiectum caritatis esse non potest.
Ad secundum dicendum quod voluntas etiam, secundum philosophum, in
III de anima, in ratione est. Et ideo per hoc quod caritas est in
voluntate non est aliena a ratione. Tamen ratio non est regula
caritatis, sicut humanarum virtutum, sed regulatur a Dei sapientia,
et excedit regulam rationis humanae, secundum illud Ephes. III,
supereminentem scientiae caritatem Christi. Unde non est in ratione
neque sicut in subiecto, sicut prudentia; neque sicut in regulante,
sicut iustitia vel temperantia; sed solum per quandam affinitatem
voluntatis ad rationem.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium non est alia potentia a
voluntate, ut in primo dictum est. Et tamen caritas non est in
voluntate secundum rationem liberi arbitrii, cuius actus est eligere,
electio enim est eorum quae sunt ad finem, voluntas autem est ipsius
finis, ut dicitur in III Ethic. Unde caritas, cuius obiectum est
finis ultimus, magis debet dici esse in voluntate quam in libero
arbitrio.
|
|