|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non causetur in
nobis ex infusione. Illud enim quod est commune omnibus creaturis,
naturaliter hominibus inest. Sed sicut Dionysius dicit, in IV
cap. de Div. Nom., omnibus diligibile et amabile est bonum
divinum, quod est obiectum caritatis. Ergo caritas inest nobis
naturaliter, et non ex infusione.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis diligibile, tanto facilius
diligi potest. Sed Deus est maxime diligibilis, cum sit summe
bonus. Ergo facilius est ipsum diligere quam alia. Sed ad alia
diligenda non indigemus aliquo habitu infuso. Ergo nec etiam ad
diligendum Deum.
3. Praeterea, apostolus dicit, I ad Tim. I, finis praecepti
est caritas de corde bono et conscientia pura et fide non ficta. Sed
haec tria pertinent ad actus humanos. Ergo caritas causatur in nobis
ex actibus praecedentibus, et non ex infusione.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, caritas est amicitia
quaedam hominis ad Deum fundata super communicationem beatitudinis
aeternae. Haec autem communicatio non est secundum bona naturalia,
sed secundum dona gratuita, quia, ut dicitur Rom. VI, gratia Dei
vita aeterna. Unde et ipsa caritas facultatem naturae excedit. Quod
autem excedit naturae facultatem non potest esse neque naturale neque
per potentias naturales acquisitum, quia effectus naturalis non
transcendit suam causam. Unde caritas non potest neque naturaliter
nobis inesse, neque per vires naturales est acquisita, sed per
infusionem spiritus sancti, qui est amor patris et filii, cuius
participatio in nobis est ipsa caritas creata, sicut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de dilectione Dei
quae fundatur super communicatione naturalium bonorum, et ideo
naturaliter omnibus inest. Sed caritas fundatur super quadam
communicatione supernaturali. Unde non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod sicut Deus secundum se est maxime
cognoscibilis, non tamen nobis, propter defectum nostrae cognitionis,
quae dependet a rebus sensibilibus; ita etiam Deus in se est maxime
diligibilis inquantum est obiectum beatitudinis, sed hoc modo non est
maxime diligibilis a nobis, propter inclinationem affectus nostri ad
visibilia bona. Unde oportet quod ad Deum hoc modo maxime diligendum
nostris cordibus caritas infundatur.
Ad tertium dicendum quod cum caritas dicitur in nobis procedere ex
corde bono et conscientia pura et fide non ficta, hoc referendum est ad
actum caritatis, qui ex praemissis excitatur. Vel etiam hoc dicitur
quia huiusmodi actus disponunt hominem ad recipiendum caritatis
infusionem. Et similiter etiam dicendum est de eo quod Augustinus
dicit, quod timor introducit caritatem, et de hoc quod dicitur in
Glossa Matth. I, quod fides generat spem, et spes caritatem.
|
|