|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas infundatur
secundum quantitatem naturalium. Dicitur enim Matth. XXV quod
dedit unicuique secundum propriam virtutem. Sed caritatem nulla virtus
praecedit in homine nisi naturalis, quia sine caritate nulla est
virtus, ut dictum est. Ergo secundum capacitatem virtutis naturalis
infunditur homini caritas a Deo.
2. Praeterea, omnium ordinatorum ad invicem secundum proportionatur
primo, sicut videmus quod in rebus materialibus forma proportionatur
materiae, et in donis gratuitis gloria proportionatur gratiae. Sed
caritas, cum sit perfectio naturae, comparatur ad capacitatem
naturalem sicut secundum ad primum. Ergo videtur quod caritas
infundatur secundum naturalium capacitatem.
3. Praeterea, homines et Angeli secundum eandem rationem caritatem
participant, quia in utrisque est similis beatitudinis ratio, ut
habetur Matth. XXII, et Luc. XX. Sed in Angelis caritas et
alia dona gratuita sunt data secundum capacitatem naturalium; ut
Magister dicit, III dist. II Lib. Sent. Ergo idem etiam
videtur esse in hominibus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, spiritus ubi vult spirat;
et I ad Cor. XII, haec omnia operatur unus et idem spiritus,
dividens singulis prout vult. Ergo caritas datur non secundum
capacitatem naturalium, sed secundum voluntatem spiritus sua dona
distribuentis.
Respondeo dicendum quod uniuscuiusque quantitas dependet a propria
causa rei, quia universalior causa effectum maiorem producit. Caritas
autem, cum superexcedat proportionem naturae humanae, ut dictum est,
non dependet ex aliqua naturali virtute, sed ex sola gratia spiritus
sancti eam infundentis. Et ideo quantitas caritatis non dependet ex
conditione naturae vel ex capacitate naturalis virtutis, sed solum ex
voluntate spiritus sancti distribuentis sua dona prout vult. Unde et
apostolus dicit, ad Ephes. IV, unicuique nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi.
Ad primum ergo dicendum quod illa virtus secundum quam sua dona Deus
dat unicuique, est dispositio vel praeparatio praecedens, sive conatus
gratiam accipientis. Sed hanc etiam dispositionem vel conatum
praevenit spiritus sanctus, movens mentem hominis vel plus vel minus
secundum suam voluntatem. Unde et apostolus dicit, ad Coloss. I,
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.
Ad secundum dicendum quod forma non excedit proportionem materiae, sed
sunt eiusdem generis. Similiter etiam gratia et gloria ad idem genus
referuntur, quia gratia nihil est aliud quam quaedam inchoatio gloriae
in nobis. Sed caritas et natura non pertinent ad idem genus. Et ideo
non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod Angelus est naturae intellectualis, et
secundum suam conditionem competit ei ut totaliter feratur in omne id in
quod fertur, ut in primo habitum est. Et ideo in superioribus
Angelis fuit maior conatus et ad bonum in perseverantibus et ad malum
in cadentibus. Et ideo superiorum Angelorum persistentes facti sunt
meliores et cadentes facti sunt peiores aliis. Sed homo est rationalis
naturae, cui competit esse quandoque in potentia et quandoque in actu.
Et ideo non oportet quod feratur totaliter in id in quod fertur; sed
eius qui habet meliora naturalia potest esse minor conatus, et e
converso. Et ideo non est simile.
|
|