|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caritas augeri non
possit. Nihil enim augetur nisi quantum. Duplex autem est
quantitas, scilicet dimensiva, et virtualis. Quarum prima caritati
non convenit, cum sit quaedam spiritualis perfectio. Virtualis autem
quantitas attenditur secundum obiecta, secundum quae caritas non
crescit, quia minima caritas diligit omnia quae sunt ex caritate
diligenda. Ergo caritas non augetur.
2. Praeterea, illud quod est in termino non recipit augmentum. Sed
caritas est in termino, quasi maxima virtutum existens et summus amor
optimi boni. Ergo caritas augeri non potest.
3. Praeterea, augmentum quidam motus est. Ergo quod augetur
movetur. Quod ergo augetur essentialiter movetur essentialiter. Sed
non movetur essentialiter nisi quod corrumpitur vel generatur. Ergo
caritas non potest augeri essentialiter, nisi forte de novo generetur
vel corrumpatur, quod est inconveniens.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., quod caritas
meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.
Respondeo dicendum quod caritas viae potest augeri. Ex hoc enim
dicimur esse viatores quod in Deum tendimus, qui est ultimus finis
nostrae beatitudinis. In hac autem via tanto magis procedimus quanto
Deo magis propinquamus, cui non appropinquatur passibus corporis, sed
affectibus mentis. Hanc autem propinquitatem facit caritas, quia per
ipsam mens Deo unitur. Et ideo de ratione caritatis viae est ut
possit augeri, si enim non posset augeri, iam cessaret viae
processus. Et ideo apostolus caritatem viam nominat, dicens I ad
Cor. XII, adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Ad primum ergo dicendum quod caritati non convenit quantitas
dimensiva, sed solum quantitas virtualis. Quae non solum attenditur
secundum numerum obiectorum, ut scilicet plura vel pauciora
diligantur, sed etiam secundum intensionem actus, ut magis vel minus
aliquid diligatur. Et hoc modo virtualis quantitas caritatis augetur.
Ad secundum dicendum quod caritas est in summo ex parte obiecti,
inquantum scilicet eius obiectum est summum bonum, et ex hoc sequitur
quod ipsa sit excellentior aliis virtutibus. Sed non est omnis caritas
in summo quantum ad intensionem actus.
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt caritatem non augeri secundum
suam essentiam, sed solum secundum radicationem in subiecto, vel
secundum fervorem. Sed hi propriam vocem ignoraverunt. Cum enim sit
accidens, eius esse est inesse, unde nihil est aliud ipsam secundum
essentiam augeri quam eam magis inesse subiecto, quod est eam magis
radicari in subiecto. Similiter etiam ipsa essentialiter est virtus
ordinata ad actum, unde idem est ipsam augeri secundum essentiam et
ipsam habere efficaciam ad producendum ferventioris dilectionis actum.
Augetur ergo essentialiter non quidem ita quod esse incipiat vel esse
desinat in subiecto, sicut obiectio procedit, sed ita quod magis in
subiecto esse incipiat.
|
|