|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caritas augeatur per
additionem. Sicut enim est augmentum secundum quantitatem corporalem,
ita secundum quantitatem virtualem. Sed augmentum quantitatis
corporalis fit per additionem, dicit enim philosophus, in I de
Gen., quod augmentum est praeexistenti magnitudini additamentum.
Ergo etiam augmentum caritatis, quod est secundum virtualem
quantitatem, erit per additionem.
2. Praeterea, caritas in anima est quoddam spirituale lumen,
secundum illud I Ioan. II, qui diligit fratrem suum in lumine
manet. Sed lumen crescit in aere per additionem, sicut in domo lumen
crescit alia candela superaccensa. Ergo etiam caritas crescit in anima
per additionem.
3. Praeterea, augere caritatem ad Deum pertinet, sicut et ipsam
creare, secundum illud II ad Cor. IX, augebit incrementa frugum
iustitiae vestrae. Sed Deus primo infundendo caritatem aliquid facit
in anima quod ibi prius non erat. Ergo etiam augendo caritatem aliquid
ibi facit quod prius non erat. Ergo caritas augetur per additionem.
Sed contra est quod caritas est forma simplex. Simplex autem simplici
additum non facit aliquid maius, ut probatur in VI Physic. Ergo
caritas non augetur per additionem.
Respondeo dicendum quod omnis additio est alicuius ad aliquid. Unde
in omni additione oportet saltem praeintelligere distinctionem eorum
quorum unum additur alteri, ante ipsam additionem. Si igitur caritas
addatur caritati, oportet praesupponi caritatem additam ut distinctam a
caritate cui additur, non quidem ex necessitate secundum esse, sed
saltem secundum intellectum. Posset enim Deus etiam quantitatem
corporalem augere addendo aliquam magnitudinem non prius existentem,
sed tunc creatam, quae quamvis prius non fuerit in rerum natura, habet
tamen in se unde eius distinctio intelligi possit a quantitate cui
additur. Si igitur caritas addatur caritati, oportet praesupponere,
ad minus secundum intellectum, distinctionem unius caritatis ab alia.
Distinctio autem in formis est duplex, una quidem secundum speciem;
alia autem secundum numerum. Distinctio quidem secundum speciem in
habitibus est secundum diversitatem obiectorum, distinctio vero
secundum numerum est secundum diversitatem subiecti. Potest igitur
contingere quod aliquis habitus per additionem augeatur dum extenditur
ad quaedam obiecta ad quae prius se non extendebat, et sic augetur
scientia geometriae in eo qui de novo incipit scire aliqua geometricalia
quae prius nesciebat. Hoc autem non potest dici de caritate, quia
etiam minima caritas se extendit ad omnia illa quae sunt ex caritate
diligenda. Non ergo talis additio in augmento caritatis potest
intelligi praesupposita distinctione secundum speciem caritatis additae
ad eam cui superadditur. Relinquitur ergo, si fiat additio caritatis
ad caritatem, quod hoc fit praesupposita distinctione secundum
numerum, quae est secundum diversitatem subiectorum, sicut albedo
augetur per hoc quod album additur albo, quamvis hoc augmento non fiat
aliquid magis album. Sed hoc in proposito dici non potest. Quia
subiectum caritatis non est nisi mens rationalis, unde tale caritatis
augmentum fieri non posset nisi per hoc quod una mens rationalis alteri
adderetur, quod est impossibile. Quamvis etiam si esset possibile
tale augmentum, faceret maiorem diligentem, non autem magis
diligentem. Relinquitur ergo quod nullo modo caritas augeri potest per
additionem caritatis ad caritatem, sicut quidam ponunt. Sic ergo
caritas augetur solum per hoc quod subiectum magis ac magis participat
caritatem, idest secundum quod magis reducitur in actum illius et magis
subditur illi. Hic enim est modus augmenti proprius cuiuslibet formae
quae intenditur, eo quod esse huiusmodi formae totaliter consistit in
eo quod inhaeret susceptibili. Et ideo, cum magnitudo rei consequitur
esse ipsius, formam esse maiorem hoc est eam magis inesse
susceptibili, non autem aliam formam advenire. Hoc enim esset si
forma haberet aliquam quantitatem ex seipsa, non per comparationem ad
subiectum. Sic igitur et caritas augetur per hoc quod intenditur in
subiecto, et hoc est ipsam augeri secundum essentiam, non autem per
hoc quod caritas addatur caritati.
Ad primum ergo dicendum quod quantitas corporalis habet aliquid
inquantum est quantitas; et aliquid inquantum est forma accidentalis.
Inquantum est quantitas, habet quod sit distinguibilis secundum situm
vel secundum numerum. Et ideo hoc modo consideratur augmentum
magnitudinis per additionem; ut patet in animalibus. Inquantum vero
est forma accidentalis, est distinguibilis solum secundum subiectum.
Et secundum hoc habet proprium augmentum, sicut et aliae formae
accidentales, per modum intensionis eius in subiecto, sicut patet in
his quae rarefiunt, ut probat philosophus, in IV Physic. Et
similiter etiam scientia habet quantitatem, inquantum est habitus, ex
parte obiectorum. Et sic augetur per additionem, inquantum aliquis
plura cognoscit. Habet etiam quantitatem, inquantum est quaedam forma
accidentalis, ex eo quod inest subiecto. Et secundum hoc augetur in
eo qui certius eadem scibilia cognoscit nunc quam prius. Similiter
etiam et caritas habet duplicem quantitatem. Sed secundum eam quae est
ex parte obiecti, non augetur, ut dictum est. Unde relinquitur quod
per solam intensionem augeatur.
Ad secundum dicendum quod additio luminis ad lumen potest intelligi in
aere propter diversitatem luminarium causantium lumen. Sed talis
distinctio non habet locum in proposito, quia non est nisi unum
luminare influens lumen caritatis.
Ad tertium dicendum quod infusio caritatis importat quandam mutationem
secundum habere caritatem et non habere, et ideo oportet quod aliquid
adveniat quod prius non infuit. Sed augmentatio caritatis importat
mutationem secundum minus aut magis habere. Et ideo non oportet quod
aliquid insit quod prius non infuerit, sed quod magis insit quod prius
minus inerat. Et hoc est quod facit Deus caritatem augendo, scilicet
quod magis insit, et quod perfectius similitudo spiritus sancti
participetur in anima.
|
|