|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod quolibet actu caritatis
caritas augeatur. Quod enim potest id quod maius est, potest id quod
minus est. Sed quilibet actus caritatis meretur vitam aeternam, quae
maius est quam simplex caritatis augmentum, quia vita aeterna includit
caritatis perfectionem. Ergo multo magis quilibet actus caritatis
caritatem auget.
2. Praeterea, sicuti habitus virtutum acquisitarum generatur ex
actibus, ita etiam augmentum caritatis causatur per actus caritatis.
Sed quilibet actus virtuosus operatur ad virtutis generationem. Ergo
etiam quilibet actus caritatis operatur ad caritatis augmentum.
3. Praeterea, Gregorius dicit quod in via Dei stare retrocedere
est. Sed nullus, dum movetur actu caritatis, retrocedit. Ergo
quicumque movetur actu caritatis, procedit in via Dei. Ergo quolibet
actu caritatis caritas augetur.
Sed contra est quod effectus non excedit virtutem causae. Sed
quandoque aliquis actus caritatis cum aliquo tepore vel remissione
emittitur. Non ergo perducit ad excellentiorem caritatem, sed magis
disponit ad minorem.
Respondeo dicendum quod augmentum spirituale caritatis quodammodo
simile est augmento corporali. Augmentum autem corporale in animalibus
et plantis non est motus continuus, ita scilicet quod, si aliquid
tantum augetur in tanto tempore, necesse sit quod proportionaliter in
qualibet parte illius temporis aliquid augeatur, sicut contingit in
motu locali, sed per aliquod tempus natura operatur disponens ad
augmentum et nihil augens actu, et postmodum producit in effectum id ad
quod disposuerat, augendo animal vel plantam in actu. Ita etiam non
quolibet actu caritatis caritas actu augetur, sed quilibet actus
caritatis disponit ad caritatis augmentum, inquantum ex uno actu
caritatis homo redditur promptior iterum ad agendum secundum caritatem;
et, habilitate crescente, homo prorumpit in actum ferventiorem
dilectionis, quo conetur ad caritatis profectum; et tunc caritas
augetur in actu.
Ad primum ergo dicendum quod quilibet actus caritatis meretur vitam
aeternam, non quidem statim exhibendam, sed suo tempore. Similiter
etiam quilibet actus caritatis meretur caritatis augmentum, non tamen
statim augetur, sed quando aliquis conatur ad huiusmodi augmentum.
Ad secundum dicendum quod etiam in generatione virtutis acquisitae non
quilibet actus complet generationem virtutis, sed quilibet operatur ad
eam ut disponens, et ultimus, qui est perfectior, agens in virtute
omnium praecedentium, reducit eam in actum. Sicut etiam est in multis
guttis cavantibus lapidem.
Ad tertium dicendum quod in via Dei procedit aliquis non solum dum
actu caritas eius augetur, sed etiam dum disponitur ad augmentum.
|
|