|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod caritas non augeatur in
infinitum. Omnis enim motus est ad aliquem finem et terminum, ut
dicitur in II Metaphys. Sed augmentum caritatis est quidam motus.
Ergo tendit ad aliquem finem et terminum. Non ergo caritas in
infinitum augetur.
2. Praeterea, nulla forma excedit capacitatem sui subiecti. Sed
capacitas creaturae rationalis, quae est subiectum caritatis, est
finita. Ergo caritas in infinitum augeri non potest.
3. Praeterea, omne finitum per continuum augmentum potest pertingere
ad quantitatem alterius finiti quantumcumque maioris, nisi forte id
quod accrescit per augmentum semper sit minus et minus; sicut
philosophus dicit, in III Physic., quod si uni lineae addatur
quod subtrahitur ab alia linea quae in infinitum dividitur, in
infinitum additione facta, nunquam pertingetur ad quandam determinatam
quantitatem quae est composita ex duabus lineis, scilicet divisa et ea
cui additur quod ex alia subtrahitur. Quod in proposito non
contingit, non enim necesse est ut secundum caritatis augmentum sit
minus quam prius; sed magis probabile est quod sit aequale aut maius.
Cum ergo caritas patriae sit quiddam finitum, si caritas viae in
infinitum augeri potest, sequitur quod caritas viae possit adaequare
caritatem patriae, quod est inconveniens. Non ergo caritas viae in
infinitum potest augeri.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. III. Non quod
iam acceperim, aut iam perfectus sim, sequor autem si quo modo
comprehendam. Ubi dicit Glossa, nemo fidelium, etsi multum
profecerit, dicat, sufficit mihi. Qui enim hoc dicit, exit de via
ante finem. Ergo semper in via caritas potest magis ac magis augeri.
Respondeo dicendum quod terminus augmento alicuius formae potest
praefigi tripliciter. Uno modo, ex ratione ipsius formae, quae habet
terminatam mensuram, ad quam cum perventum fuerit, non potest ultra
procedi in forma, sed si ultra processum fuerit, pervenietur ad aliam
formam, sicut patet in pallore, cuius terminos per continuam
alterationem aliquis transit, vel ad albedinem vel ad nigredinem
perveniens. Alio modo, ex parte agentis, cuius virtus non se
extendit ad ulterius augendum formam in subiecto. Tertio, ex parte
subiecti, quod non est capax amplioris perfectionis. Nullo autem
istorum modorum imponitur terminus augmento caritatis in statu viae.
Ipsa enim caritas secundum rationem propriae speciei terminum augmenti
non habet, est enim participatio quaedam infinitae caritatis, quae est
spiritus sanctus. Similiter etiam causa augens caritatem est infinitae
virtutis, scilicet Deus. Similiter etiam ex parte subiecti terminus
huic augmento praefigi non potest, quia semper, caritate excrescente,
superexcrescit habilitas ad ulterius augmentum. Unde relinquitur quod
caritatis augmento nullus terminus praefigi possit in hac vita.
Ad primum ergo dicendum quod augmentum caritatis est ad aliquem finem,
sed ille finis non est in hac vita, sed in futura.
Ad secundum dicendum quod capacitas creaturae spiritualis per caritatem
augetur, quia per ipsam cor dilatatur, secundum illud II ad Cor.
VI, cor nostrum dilatatum est. Et ideo adhuc ulterius manet
habilitas ad maius augmentum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit in his quae habent
quantitatem eiusdem rationis, non autem in his quae habent diversam
rationem quantitatis; sicut linea, quantumcumque crescat, non
attingit quantitatem superficiei. Non est autem eadem ratio
quantitatis caritatis viae, quae sequitur cognitionem fidei, et
caritatis patriae, quae sequitur visionem apertam. Unde ratio non
sequitur.
|
|