|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod de necessitate caritatis
sit quod aliquis homo signa vel effectus dilectionis inimico exhibeat.
Dicitur enim I Ioan. III, non diligamus verbo neque lingua, sed
opere et veritate. Sed opere diligit aliquis exhibendo ad eum quem
diligit signa et effectus dilectionis. Ergo de necessitate caritatis
est ut aliquis huiusmodi signa et effectus inimicis exhibeat.
2. Praeterea, Matth. V dominus simul dicit, diligite inimicos
vestros, et, benefacite his qui oderunt vos. Sed diligere inimicos
est de necessitate caritatis. Ergo et benefacere inimicis.
3. Praeterea, caritate amatur non solum Deus, sed etiam proximus.
Sed Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, quod amor Dei non
potest esse otiosus, magna enim operatur, si est; si desinit
operari, amor non est. Ergo caritas quae habetur ad proximum non
potest esse sine operationis effectu. Sed de necessitate caritatis est
ut omnis proximus diligatur, etiam inimicus. Ergo de necessitate
caritatis est ut etiam ad inimicos signa et effectus dilectionis
extendamus.
Sed contra est quod Matth. V, super illud, benefacite his qui
oderunt vos, dicit Glossa quod benefacere inimicis est cumulus
perfectionis. Sed id quod pertinet ad perfectionem caritatis non est
de necessitate ipsius. Ergo non est de necessitate caritatis quod
aliquis signa et effectus dilectionis inimicis exhibeat.
Respondeo dicendum quod effectus et signa caritatis ex interiori
dilectione procedunt et ei proportionantur. Dilectio autem interior ad
inimicum in communi quidem est de necessitate praecepti absolute; in
speciali autem non absolute, sed secundum praeparationem animi, ut
supra dictum est. Sic igitur dicendum est de effectu vel signo
dilectionis exterius exhibendo. Sunt enim quaedam beneficia vel signa
dilectionis quae exhibentur proximis in communi, puta cum aliquis orat
pro omnibus fidelibus vel pro toto populo, aut cum aliquod beneficium
impendit aliquis toti communitati. Et talia beneficia vel dilectionis
signa inimicis exhibere est de necessitate praecepti, si enim non
exhiberentur inimicis, hoc pertineret ad livorem vindictae, contra id
quod dicitur Levit. XIX, non quaeres ultionem; et non eris memor
iniuriae civium tuorum. Alia vero sunt beneficia vel dilectionis signa
quae quis exhibet particulariter aliquibus personis. Et talia
beneficia vel dilectionis signa inimicis exhibere non est de necessitate
salutis nisi secundum praeparationem animi, ut scilicet subveniatur eis
in articulo necessitatis, secundum illud Proverb. XXV, si
esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, da illi potum. Sed
quod praeter articulum necessitatis huiusmodi beneficia aliquis inimicis
exhibeat, pertinet ad perfectionem caritatis, per quam aliquis non
solum cavet vinci a malo, quod necessitatis est, sed etiam vult in
bono vincere malum, quod est etiam perfectionis, dum scilicet non
solum cavet propter iniuriam sibi illatam detrahi ad odium; sed etiam
propter sua beneficia inimicum intendit pertrahere ad suum amorem.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|