|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod Angelos non debeamus ex
caritate diligere. Ut enim Augustinus dicit, in libro de Doct.
Christ., gemina est dilectio caritatis, scilicet Dei et proximi.
Sed dilectio Angelorum non continetur sub dilectione Dei, cum sint
substantiae creatae, nec etiam videtur contineri sub dilectione
proximi, cum non communicent nobiscum in specie. Ergo Angeli non
sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, magis conveniunt nobiscum bruta animalia quam
Angeli, nam nos et bruta animalia sumus in eodem genere propinquo.
Sed ad bruta animalia non habemus caritatem, ut supra dictum est.
Ergo etiam neque ad Angelos.
3. Praeterea, nihil est ita proprium amicorum sicut convivere, ut
dicitur in VIII Ethic. Sed Angeli non convivunt nobiscum, nec
etiam eos videre possumus. Ergo ad eos caritatis amicitiam habere non
valemus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
iam vero si vel cui praebendum, vel a quo nobis praebendum est officium
misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est praecepto quo
iubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus
multa nobis misericordiae impenduntur officia.
Respondeo dicendum quod amicitia caritatis, sicut supra dictum est,
fundatur super communicatione beatitudinis aeternae, in cuius
participatione communicant cum Angelis homines, dicitur enim Matth.
XXII quod in resurrectione erunt homines sicut Angeli in caelo.
Et ideo manifestum est quod amicitia caritatis etiam ad Angelos se
extendit.
Ad primum ergo dicendum quod proximus non solum dicitur communicatione
speciei, sed etiam communicatione beneficiorum pertinentium ad vitam
aeternam; super qua communicatione amicitia caritatis fundatur.
Ad secundum dicendum quod bruta animalia conveniunt nobiscum in genere
propinquo ratione naturae sensitivae, secundum quam non sumus
participes aeternae beatitudinis, sed secundum mentem rationalem; in
qua communicamus cum Angelis.
Ad tertium dicendum quod Angeli non convivunt nobis exteriori
conversatione, quae nobis est secundum sensitivam naturam. Convivimus
tamen Angelis secundum mentem, imperfecte quidem in hac vita,
perfecte autem in patria, sicut et supra dictum est.
|
|