|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod Daemones ex caritate
debeamus diligere. Angeli enim sunt nobis proximi inquantum
communicamus cum eis in rationali mente. Sed etiam Daemones sic
nobiscum communicant, quia data naturalia in eis manent integra,
scilicet esse, vivere et intelligere, ut dicitur in IV cap. de
Div. Nom. Ergo debemus Daemones ex caritate diligere.
2. Praeterea, Daemones differunt a beatis Angelis differentia
peccati, sicut et peccatores homines a iustis. Sed iusti homines ex
caritate diligunt peccatores. Ergo etiam ex caritate debent diligere
Daemones.
3. Praeterea, illi a quibus beneficia nobis impenduntur debent a
nobis ex caritate diligi tanquam proximi, sicut patet ex auctoritate
Augustini supra inducta. Sed Daemones nobis in multis sunt utiles,
dum nos tentando nobis coronas fabricant, sicut Augustinus dicit,
XI de Civ. Dei. Ergo Daemones sunt ex caritate diligendi.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XXVIII, delebitur foedus
vestrum cum morte, et pactum vestrum cum Inferno non stabit. Sed
perfectio pacis et foederis est per caritatem. Ergo ad Daemones, qui
sunt Inferni incolae et mortis procuratores, caritatem habere non
debemus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in peccatoribus ex
caritate debemus diligere naturam, peccatum odire. In nomine autem
Daemonis significatur natura peccato deformata. Et ideo Daemones ex
caritate non sunt diligendi. Et si non fiat vis in nomine, et
quaestio referatur ad illos spiritus qui Daemones dicuntur, utrum sint
ex caritate diligendi, respondendum est, secundum praemissa, quod
aliquid ex caritate diligitur dupliciter. Uno modo, sicut ad quem
amicitia habetur. Et sic ad illos spiritus caritatis amicitiam habere
non possumus. Pertinet enim ad rationem amicitiae ut amicis nostris
bonum velimus. Illud autem bonum vitae aeternae quod respicit
caritas, spiritibus illis a Deo aeternaliter damnatis ex caritate
velle non possumus, hoc enim repugnaret caritati Dei, per quam eius
iustitiam approbamus. Alio modo diligitur aliquid sicut quod volumus
permanere ut bonum alterius, per quem modum ex caritate diligimus
irrationales creaturas, inquantum volumus eas permanere ad gloriam Dei
et utilitatem hominum, ut supra dictum est. Et per hunc modum et
naturam Daemonum etiam ex caritate diligere possumus, inquantum
scilicet volumus illos spiritus in suis naturalibus conservari ad
gloriam Dei.
Ad primum ergo dicendum quod mens Angelorum non habet impossibilitatem
ad aeternam beatitudinem habendam, sicut habet mens Daemonum. Et
ideo amicitia caritatis, quae fundatur super communicatione vitae
aeternae magis quam super communicatione naturae, habetur ad Angelos,
non autem ad Daemones.
Ad secundum dicendum quod homines peccatores in hac vita habent
possibilitatem perveniendi ad beatitudinem aeternam. Quod non habent
illi qui sunt in Inferno damnati; de quibus, quantum ad hoc, est
eadem ratio sicut et de Daemonibus.
Ad tertium dicendum quod utilitas quae nobis ex Daemonibus provenit
non est ex eorum intentione, sed ex ordinatione divinae providentiae.
Et ideo ex hoc non inducimur ad habendum amicitiam eorum, sed ad hoc
quod simus Deo amici, qui eorum perversam intentionem convertit in
nostram utilitatem.
|
|