|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
enumerentur quatuor ex caritate diligenda, scilicet Deus, proximus,
corpus nostrum et nos ipsi. Ut enim Augustinus dicit, super
Ioan., qui non diligit Deum, nec seipsum diligit. In Dei ergo
dilectione includitur dilectio sui ipsius. Non ergo est alia dilectio
sui ipsius, et alia dilectio Dei.
2. Praeterea, pars non debet dividi contra totum. Sed corpus
nostrum est quaedam pars nostri. Non ergo debet dividi, quasi aliud
diligibile, corpus nostrum a nobis ipsis.
3. Praeterea, sicut nos habemus corpus, ita etiam et proximus.
Sicut ergo dilectio qua quis diligit proximum, distinguitur a
dilectione qua quis diligit seipsum; ita dilectio qua quis diligit
corpus proximi, debet distingui a dilectione qua quis diligit corpus
suum. Non ergo convenienter distinguuntur quatuor ex caritate
diligenda.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
quatuor sunt diligenda, unum quod supra nos est, scilicet Deus;
alterum quod nos sumus; tertium quod iuxta nos est, scilicet
proximus; quartum quod infra nos est, scilicet proprium corpus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, amicitia caritatis super
communicatione beatitudinis fundatur. In qua quidem communicatione
unum quidem est quod consideratur ut principium influens beatitudinem,
scilicet Deus; aliud est beatitudinem directe participans, scilicet
homo et Angelus; tertium autem est id ad quod per quandam redundantiam
beatitudo derivatur, scilicet corpus humanum. Id quidem quod est
beatitudinem influens est ea ratione diligibile quia est beatitudinis
causa. Id autem quod est beatitudinem participans potest esse duplici
ratione diligibile, vel quia est unum nobiscum; vel quia est nobis
consociatum in beatitudinis participatione. Et secundum hoc sumuntur
duo ex caritate diligibilia, prout scilicet homo diligit et seipsum et
proximum.
Ad primum ergo dicendum quod diversa habitudo diligentis ad diversa
diligibilia facit diversam rationem diligibilitatis. Et secundum hoc,
quia alia est habitudo hominis diligentis ad Deum et ad seipsum,
propter hoc ponuntur duo diligibilia, cum dilectio unius sit causa
dilectionis alterius. Unde, ea remota, alia removetur.
Ad secundum dicendum quod subiectum caritatis est mens rationalis quae
potest beatitudinis esse capax, ad quam corpus directe non attingit,
sed solum per quandam redundantiam. Et ideo homo secundum rationalem
mentem, quae est principalis in homine, alio modo se diligit secundum
caritatem, et alio modo corpus proprium.
Ad tertium dicendum quod homo diligit proximum et secundum animam et
secundum corpus ratione cuiusdam consociationis in beatitudine. Et
ideo ex parte proximi est una tantum ratio dilectionis. Unde corpus
proximi non ponitur speciale diligibile.
|
|