|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dilectio caritatis sistat
in Deo, et non se extendat ad proximum. Sicut enim Deo debemus
amorem, ita et timorem, secundum illud Deut. X, et nunc,
Israel, quid dominus Deus petit nisi ut timeas et diligas eum? Sed
alius est timor quo timetur homo, qui dicitur timor humanus; et alius
timor quo timetur Deus, qui est vel servilis vel filialis; ut ex
supradictis patet. Ergo etiam alius est amor caritatis, quo diligitur
Deus; et alius est amor quo diligitur proximus.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VIII Ethic., quod amari
est honorari. Sed alius est honor qui debetur Deo, qui est honor
latriae; et alius est honor qui debetur creaturae, qui est honor
duliae. Ergo etiam alius est amor quo diligitur Deus, et quo
diligitur proximus.
3. Praeterea, spes generat caritatem; ut habetur in Glossa,
Matth. I. Sed spes ita habetur de Deo quod reprehenduntur
sperantes in homine, secundum illud Ierem. XVII, maledictus homo
qui confidit in homine. Ergo caritas ita debetur Deo quod ad proximum
non se extendat.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. IV, hoc mandatum habemus a
Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus non
diversificantur nisi ex hoc quod variat speciem actus, omnes enim actus
unius speciei ad eundem habitum pertinent. Cum autem species actus ex
obiecto sumatur secundum formalem rationem ipsius, necesse est quod
idem specie sit actus qui fertur in rationem obiecti, et qui fertur in
obiectum sub tali ratione, sicut est eadem specie visio qua videtur
lumen, et qua videtur color secundum luminis rationem. Ratio autem
diligendi proximum Deus est, hoc enim debemus in proximo diligere, ut
in Deo sit. Unde manifestum est quod idem specie actus est quo
diligitur Deus, et quo diligitur proximus. Et propter hoc habitus
caritatis non solum se extendit ad dilectionem Dei, sed etiam ad
dilectionem proximi.
Ad primum ergo dicendum quod proximus potest timeri dupliciter, sicut
et amari. Uno modo, propter id quod est sibi proprium, puta cum
aliquis timet tyrannum propter eius crudelitatem, vel cum amat ipsum
propter cupiditatem acquirendi aliquid ab eo. Et talis timor humanus
distinguitur a timore Dei, et similiter amor. Alio modo timetur homo
et amatur propter id quod est Dei in ipso, sicut cum saecularis
potestas timetur propter ministerium divinum quod habet ad vindictam
malefactorum, et amatur propter iustitiam. Et talis timor hominis non
distinguitur a timore Dei, sicut nec amor.
Ad secundum dicendum quod amor respicit bonum in communi, sed honor
respicit proprium bonum honorati, defertur enim alicui in testimonium
propriae virtutis. Et ideo amor non diversificatur specie propter
diversam quantitatem bonitatis diversorum, dummodo referuntur ad
aliquod unum bonum commune, sed honor diversificatur secundum propria
bona singulorum. Unde eodem amore caritatis diligimus omnes proximos,
inquantum referuntur ad unum bonum commune, quod est Deus, sed
diversos honores diversis deferimus, secundum propriam virtutem
singulorum. Et similiter Deo singularem honorem latriae exhibemus,
propter eius singularem virtutem.
Ad tertium dicendum quod vituperantur qui sperant in homine sicut in
principali auctore salutis, non autem qui sperant in homine sicut in
adiuvante ministerialiter sub Deo. Et similiter reprehensibile esset
si quis proximum diligeret tanquam principalem finem, non autem si quis
proximum diligat propter Deum, quod pertinet ad caritatem.
|
|