|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit ex
caritate diligenda. Ea enim quae sunt ex caritate diligenda, duobus
praeceptis caritatis concluduntur, ut patet Matth. XXII. Sed
sub neutro eorum caritas continetur, quia nec caritas est Deus nec est
proximus. Ergo caritas non est ex caritate diligenda.
2. Praeterea, caritas fundatur super communicatione beatitudinis,
ut supra dictum est. Sed caritas non potest esse particeps
beatitudinis. Ergo caritas non est ex caritate diligenda.
3. Praeterea, caritas est amicitia quaedam, ut supra dictum est.
Sed nullus potest habere amicitiam ad caritatem, vel ad aliquod
accidens, quia huiusmodi reamare non possunt, quod est de ratione
amicitiae, ut dicitur in VIII Ethic. Ergo caritas non est ex
caritate diligenda.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII de Trin., qui
diligit proximum, consequens est ut etiam ipsam dilectionem diligat.
Sed proximus diligitur ex caritate. Ergo consequens est ut etiam
caritas ex caritate diligatur.
Respondeo dicendum quod caritas amor quidam est. Amor autem ex natura
potentiae cuius est actus habet quod possit supra seipsum reflecti.
Quia enim voluntatis obiectum est bonum universale, quidquid sub
ratione boni continetur potest cadere sub actu voluntatis; et quia
ipsum velle est quoddam bonum, potest velle se velle, sicut etiam
intellectus, cuius obiectum est verum, intelligit se intelligere,
quia hoc etiam est quoddam verum. Sed amor etiam ex ratione propriae
speciei habet quod supra se reflectatur, quia est spontaneus motus
amantis in amatum; unde ex hoc ipso quod amat aliquis, amat se amare.
Sed caritas non est simplex amor, sed habet rationem amicitiae, ut
supra dictum est. Per amicitiam autem amatur aliquid dupliciter. Uno
modo, sicut ipse amicus ad quem amicitiam habemus et cui bona volumus.
Alio modo, sicut bonum quod amico volumus. Et hoc modo caritas per
caritatem amatur, et non primo, quia caritas est illud bonum quod
optamus omnibus quos ex caritate diligimus. Et eadem ratio est de
beatitudine et de aliis virtutibus.
Ad primum ergo dicendum quod Deus et proximus sunt illi ad quos
amicitiam habemus. Sed in illorum dilectione includitur dilectio
caritatis, diligimus enim proximum et Deum inquantum hoc amamus, ut
nos et proximus Deum diligamus, quod est caritatem habere.
Ad secundum dicendum quod caritas est ipsa communicatio spiritualis
vitae, per quam ad beatitudinem pervenitur. Et ideo amatur sicut
bonum desideratum omnibus quos ex caritate diligimus.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit secundum quod per
amicitiam amantur illi ad quos amicitiam habemus.
|
|