|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam creaturae
irrationales sint ex caritate diligendae. Per caritatem enim maxime
conformamur Deo. Sed Deus diligit creaturas irrationales ex
caritate, diligit enim omnia quae sunt, ut habetur Sap. XI; et
omne quod diligit, seipso diligit, qui est caritas. Ergo et nos
debemus creaturas irrationales ex caritate diligere.
2. Praeterea, caritas principaliter fertur in Deum, ad alia autem
se extendit secundum quod ad Deum pertinent. Sed sicut creatura
rationalis pertinet ad Deum inquantum habet similitudinem imaginis,
ita etiam creatura irrationalis inquantum habet similitudinem vestigii.
Ergo caritas etiam se extendit ad creaturas irrationales.
3. Praeterea, sicut caritatis obiectum est Deus, ita et fidei.
Sed fides se extendit ad creaturas irrationales, inquantum credimus
caelum et terram esse creata a Deo, et pisces et aves esse productos
ex aquis, et gressibilia animalia et plantas ex terra. Ergo caritas
etiam se extendit ad creaturas irrationales.
Sed contra est quod dilectio caritatis solum se extendit ad Deum et
proximum. Sed nomine proximi non potest intelligi creatura
irrationalis, quia non communicat cum homine in vita rationali. Ergo
caritas non se extendit ad creaturas irrationales.
Respondeo dicendum quod caritas, secundum praedicta, est amicitia
quaedam. Per amicitiam autem amatur uno quidem modo, amicus ad quem
amicitia habetur; et alio modo, bona quae amico optantur. Primo ergo
modo nulla creatura irrationalis potest ex caritate amari. Et hoc
triplici ratione. Quarum duae pertinent communiter ad amicitiam, quae
ad creaturas irrationales haberi non potest. Primo quidem, quia
amicitia ad eum habetur cui volumus bonum. Non autem proprie possum
bonum velle creaturae irrationali, quia non est eius proprie habere
bonum, sed solum creaturae rationalis, quae est domina utendi bono
quod habet per liberum arbitrium. Et ideo philosophus dicit, in II
Physic., quod huiusmodi rebus non dicimus aliquid bene vel male
contingere nisi secundum similitudinem. Secundo, quia omnis amicitia
fundatur super aliqua communicatione vitae, nihil enim est ita proprium
amicitiae sicut convivere, ut patet per philosophum, VIII Ethic.
Creaturae autem irrationales non possunt communicationem habere in vita
humana, quae est secundum rationem. Unde nulla amicitia potest haberi
ad creaturas irrationales, nisi forte secundum metaphoram. Tertia
ratio est propria caritati, quia caritas fundatur super communicatione
beatitudinis aeternae, cuius creatura irrationalis capax non est.
Unde amicitia caritatis non potest haberi ad creaturam irrationalem.
Possunt tamen ex caritate diligi creaturae irrationales sicut bona quae
aliis volumus, inquantum scilicet ex caritate volumus eas conservari ad
honorem Dei et utilitatem hominum. Et sic etiam ex caritate Deus eas
diligit.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod similitudo vestigii non causat capacitatem
vitae aeternae, sicut similitudo imaginis. Unde non est similis
ratio.
Ad tertium dicendum quod fides se potest extendere ad omnia quae sunt
quocumque modo vera. Sed amicitia caritatis se extendit ad illa sola
quae nata sunt habere bonum vitae aeternae. Unde non est simile.
|
|